# De rebus coelestibus 26.5-6

Pontano, De rebus coelestibus, 26.5 to 26.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/26.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/26.5

Progrediere autem à primo quoque signo in tertium, qua ratione haec ipsa sexangularis forma acutum angulum, hoc est duas recti tertias continebit. Qui numeris delectantur, figurisque Arithmeticis, haec quae dicimus ad Sesquialteram, & Sesquitertiam rationem commodißime referunt. Igitur si ab Arietis parte prima numerare incipias, quae quadrata dicitur con figuratio, ea tria signa, hoc est Arietem ipsum, Taurum, ac Geminos ad primam usque Cancri partem complectetur. Sin Arietem, Taurum, Geminos, Cancrumque complexus fueris, ad primam usque Leonis partem triangularem configurationem formabis. At si ab eadem prima parte Arietis ad primam usque Geminorum proficiscare, sexangularem figuram constitues. His ratio nibus Signifer ipse continebit hemisphaeria duo, id est aequales semicirculos duos: ut si ab Aricte incipiens in Libram proficiscare, rursusque à Libra regrediare in Arietem, continebit item quadras quatuor, quarum prima com plectitur Arietem, Taurum, Geminos: secunda Cancrum, Leonem, Virgi nem: tertia Libram, Scorpium, Sagittariam, quae ultima est, Capricornum Aquarium, Pisces: triangulos uerò tres tantum, primum ex Ariete, Tauro, Geminis, Cancro: secundum è Leone, Virgine, Libra, & Scorpio: tertium qui unus reliquus est, è Sagittario, Capricorno, Aquario, Piscibus: sexangulos uerè sex, primum ex Ariete & Tauro, secundum è Geminis & Cancro, tertium è Leone & Virgine, quartum è Libra & Scorpio, qui duo sunt reliqui: alterum è Sagittario & Capricorno, alterum ex Aquario & Pisci bus.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
