# De rebus coelestibus 261

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/261
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/261

Annon frondes ipsae è ramis decidunt, ubi humor hic à radicibus non sufficitur? Homo igitur cum sit ipse maxime humidus, ac calidus, nimiam ob resolutionem in Venerem imbecillus maxime in cerebri parte redditur, qua ex imbecillitate, calidique inanitione caluescit, tametsi alia item inde gignentur uitia. Fit autem uitium ipsum in parte capitis anteriore, quod scilicet in eam capitis partem cerebrum promineat. Quod autem ad capillos attinet, medicorum quidem uidetur haec esse sententia, ut hi cerebri ex excrementis & oriantur & nutriantur, illudque aequabile ubi fuerit, probeque temperatum, gigni ex eo capillum uolunt, qui à teneris quidem annis sit caesius, pòst uero adolescente aetate rubescat, declinetque magis ad nigredinem, quique etiam mediocritatem inter rectum, crispumque retineat, enascaturque neque serius, neque tempestiuius. Vbi uero cerebrum ipsum calidius fuerit, proue nire ex eo capillum omnino nigrum, & quidem tempestiuiter, illumque flexilem, ac persaepe crispum arbitrantur. Quod tamen non multò est ante dictum, mundi regiones ad calorem, crispitudinemque capillorum, ad promißionem item, ac mollitiem plurimum conferunt, quanquam capilli ipsi mutantur etiam ab aetate. Contrà frigido è cerebro prodire fluxilem ac rectum capillum, eumque parum omnino nigricantem, uel potius flauum, praestoque homini illi canitiem affuturam. Quoties autem cerebrum ipsum humidius fuerit, tardius eius ab excrementis capillum proditurum tradunt, eumque fluxilem, serius etiam casurum. At ubi sicciore compactione constitutum fuerit, tempestiuiorem ex eo caesariem fundi, canitiemque tempestiuius aduen turam, ipsum autem capillum craßiorem, ac plerunque crispum. Vbi uero calidum pariter, ac siccum cerebrum ipsum fuerit, tunc capillum & uelocius exoriturum, & maturius etiam casurum, nigrum quidem & crassum, etiamque crispiorem. De multo nanque calore manare putant craßitudinem, fumidique superfluentia: flexibilitatem autem & crispitudinem ab utroque, calido uidelicet ac sicco, itemque & nascendi, & decidendi celeritatem. Con trà fluxilem, rectum, mollem, fusculumque, parumque deciduum futurum, ubi cerebrum calido, humidoque simul temperabitur. Serius autem coma uestiet caput, uixque caluitium timebitur, quoties cerebrum à sicco pariter frigidoque occupabitur. Erunt autem capilli tenuiores, atque, ut hodie medici loquuntur, corticis nucis castaneae similiores. Quod si frigiditas, humiditasque in pangendo simul cerebro conuenerint, uix capillus ipse unquam deciderit. Omnino autem cerebrum superfluenter humidum, aut capillum non excernit, aut eum quamtardissime, quod sit hominis illius corpus sanguine penè uacuum ac cassum. Oportet itaque mathematicum è stellarum configu ratione ac positura haec ipsa metiri in genituris, è quarum commixtionibus & sanguis, id est cor, & cerebrum modum, mensuramque accipiunt. Nec uero, quod dictum est, coeli situs, ac terrarum non apprime circumspectan dus est, & patrum quoque, maiorumque habenda ratio, quibus illi capillamentis ornati fuerint. De oculis.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
