# De rebus coelestibus 262

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/262
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/262

Cap. IIII. Iximus quod uisum est necessarium de capillo, dicamus etiam de oculis, qui in bubus, in leonibus, caeterisque in animalibus ijdem sunt, id est coloris unius cuique suo in genere, praeterquàm in equino, nullaque ratione inter singulos differunt, cum in homi ne differant admodum & colore, et habitu, quando etiam in infantibus, primisque illis geniturae diebus color oculorum certus iudicari nequeat propter humorem, qui nondum resedit, cerebri. Ad haec uidemus quosdam lucinos, nonnullos strabones, hos oculis maxime concauis, illos prominentibus: quae uarietas, uti diximus, in hominum ferè genere tantum accidit. Con stitutio igitur pupulae, de qua radij prodeunt, in quam & illi rursum se insinuant, quoties humido large referta est, quod humidum spißitudine illa sua nigricat, oculum quoque nigrum reddit. Cui si multus quoque calor immixtus fuerit, quando cerebri natura in multis humida est, & calida, ut iam diximus, calorisque ipsius cum sit proprium rarefacere, ad haec cum sit ocu lus maxime foraminosus, penetrationisque patientißimus, neque enim aliter lucis fieret irradiatio, coagulum illud humidum ita dispergitur, & tanquam efflatur à calore, ut si uehementior ille quidem fuerit, dißipata iam spißitu dine, humidoque eliquato, colorem inducat caesium, qui albo est quamproximus, remißior uero caprinum, quod caprarum oculi sint coloris huiusmodi, siquidem caesius ille color caprinis in oculis est suffuscior. Quocirca co lor ipse oculorum tum niger, tum caesius, plus minusue intenditur, pro humi di copia, itemque caloris. Humidum autem illud nigrescit admodum, in quo terreni plurimum humoris inest. Quod si mensura, modusque defuerit, ea regula ac ratio, quae generationis est comes, globusque ille pupillaris nimio humido perinde coagmentatus, & tanquam constipatus fuerit, ut calori exi gua admodum uia ad irrumpendum data sit, pupillae uis adeò imbecilla redditur, ut longius uidere oculus nequeat, propius autem non nisi difficulter, contractis etiam palpebris, demißisque supercilijs: quod uitium etiam accidet, quoties humidi illius pupillaris uis perexigua quidem fuerit, caloris uero tanta, ut humida ui penè extincta, sparsimque exagitata, radij sic attenuentur, ut progredi longius quidem nequeant.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
