Latin
Cap. IIII
Pontano, De rebus coelestibus 263
Unproofread scanNot analysed yet
Quemadmodum autem humida materia praeterquàm à calore si fouetur, inutilis est omnino: sic ca lor ipse quidem effluit atque euanescit penitus, ubi quò se intendat, et in quo exerceatur, humidum nullum habet. Itaque &illa inutilis materia, et hic euanidus futurus est autor. Contingit etiam in oculis ipsis uitium, à quo quibus inest strabones ij dicuntur. Fit autem uitium hoc, quoties pupula locum suum, qui medius esse debet, non insederit: est enim necesse in hac pupillae iniuxta collocatione contorqueri aspicientis oculum, quo &pupilla ualibera, &libero eius ualeat officio fungi. De opinione Aristotelis.