# De rebus coelestibus 263

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/263
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/263

Quemadmodum autem humida materia praeterquàm à calore si fouetur, inutilis est omnino: sic ca lor ipse quidem effluit atque euanescit penitus, ubi quò se intendat, et in quo exerceatur, humidum nullum habet. Itaque & illa inutilis materia, et hic euanidus futurus est autor. Contingit etiam in oculis ipsis uitium, à quo quibus inest strabones ij dicuntur. Fit autem uitium hoc, quoties pupula locum suum, qui medius esse debet, non insederit: est enim necesse in hac pupillae iniuxta collocatione contorqueri aspicientis oculum, quo & pupilla ualibera, & libero eius ualeat officio fungi. De opinione Aristotelis.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
