# De rebus coelestibus 265

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/265
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/265

De Saturno circa corporaturam. Cap. VII. Voties igitur Saturnus in hac ipsa constitutione primas sibi partis aßumpserit, fueritque orientalis (utimur autem libenter hoc uerbo, quoniam à disciplinae huius scriptoribus familiarißime acceptum est) nati staturam mediocrem decernit, bonumque corporis eius habitum, colorem autem nigrum, & (ut Graeci dicunt) μελάγχρον. Nec uero nigrum accipi sic uolumus, qualis est Aethiopum color, qui à coelo nostro alienus est adeò, ut qui ex Aethiopibus in Graecia, Italia, Germaniaque nascuntur, omnino illum non retineat, quorum post liberi inalbescunt non tantum ore, sed reliquo etiam corpore. Color autem, ut iam diximus, Saturno addictus cinereus est, quique à Graecis agnominatur Castoreus, qualem hunc de quo dicimus, intel legi colorem uolumus, uidelicet qui in nigrum ab albo uehementius delabitur. Capillum etiam nigrum decernit, crispum tamen, oculos etiam maiusculos. Saturnus enim ac Mars propter intemperantiam à conuenientia suapte natura alieni sunt. Concretionem uero, humorumque corporis temperaturam pituitosam designat, quaeque à temporis nostri medicis uocatur phlegmatis ca, quippe quae in humidum ac frigidum sit declinatura: in frigidum quidem propter Saturni ipsius naturam: in humidum uero, quod orientalis uis, pueritiaeque similitudo suapte natura humectet, frigiditasque humiditati perfacile concilietur. Oculi autem grandiores, capillusque ipse niger indicio sunt maiorem inesse cerebro humidi affluentiam: qui si occicidentalis fuerit, colorem quoque eundem tum oris, tum oculorum futurum indicat, capillum autem promißum, rarum tamen decernit, ac corpus gla brum & penè uulsum, uidelicet propter exiguitatem humidi, cum futura sit concretio frigida & sicca, aetatisque senilis quamsimilima, quaeque aduersatur puerili. Quam ob rem statura erit modica, neque enim frigidi est & sicci in proceritatem assurgere: nanque ad staturam illam quam diximus, orientalis ipsa humiditas addit quantum satis est ad mediocritatem retinen dam. Quod autem Saturnus cum orientalis fuerit, crispos, ut dictum est, capillos faciat, illud est causae, quod orientalitas ipsa cum humiditate simul indat Saturno nonnihil etiam caloris, quo fit, ut capillus crispetur, nec rectus fluat, qui cum è cerebri excrementis humidis in cute generatur capitis, ex eaque foras prodit, ubi calor ipse remißior fuerit, neque facile suam ob imbecillitatem impellere illum potest, hinc à calore tunc remissiuscule impul sus, illinc à cutis duritia repulsus, humido etiam deorsum remittente sese, calore autem pro natura sua sursum reuocante intorquetur, contrahiturque cri spitudo illa difficilem ob penetratum flectente sese capillo: Vt cum tenue atque imbecillum flagellum in arenarum aceruum immittimus, neque enim nisi paulatim flectendo sese, atque innitibundum quidem in aceruum irrumpit. Habitum autem illum flexuosum & crispum, quem sensim penetrando capillus contraxit, adhuc etiam post penetratam à se cutem retinet: quod occi dentalis quidem non efficit, siquidem humidi superfluentis causa accedit nulla, cum in occidentali plaga frigus illud suum Saturnus retineat. De Ioue circa corporaturam.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
