# De rebus coelestibus 266

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/266
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/266

Cap. VIII. Voties autem Iupiter locis ipsis dominabitur, fueritque orien talis, quoniam calidi, atque humidi, qua ipse qualitate praeditus est, magna ei fiet accessio, nati staturam proceriorem decernit, ac proceritati dignitatem adiungit, propter partium corporis conuenientiam, sanguinisque temperamentum, cum sit etiam Iouis ipsius ac Veneris propria concinnatio. Itaque ab illo dignitas, ab hac formae uenustas tanquam à fonte riuus profluit: ac, ne quid uideatur deesse dignitati, oculos quoque nigros addet, capillumque promissum, & defluentem, rariusculum tamen, quadamque cum mediocritate, candorem autem praenitentem illum quidem, per omne corpus diffundet. Atque haec quidem omnia ab optima, & maxime ubere sanguinis temperatione proficiscentur, qua concretione natus ipse praeditus erit. Humidi enim calidique abundans mixtura, aequabilis tamen inter se, tum oculorum, capillique nigredinem, tum staturae proceritatem ac digni tatem formae, tum etiam candorem late magnum naturaliter gignit. Haec autem ipsa humiditas ab orientali statu Ioui quidem addita, Saturno uero potius intrusa, sic accipienda est, ut caloris quaedam etiam fiat adiunctio: lo ui quidem maior, quoniam ex parte calidus, Saturno autem minor, quoniam suapte natura frigidus & senex est. Atque in Ioue quidem calor ipse uegetior erit, in Saturno autem imbecillus, & pertepescens. Glacies autem Soli admota, aut igni cum deliquescit, calorem necesse est aliquem intra se admit tat, quo calfaciente liquitur. Occidentalis uero Iupiter colorem etiam album diffundit, non tamen eo nitore conspersum, quem orientalis explicat. In occidua enim plaga stellarum omnium, etiam Solis ipsius radij suppallescunt, magis quàm nitent. Quid quod iter mane ingredientes hilariores sumus, uiribusque uegetioribus, uesperi autem laßi admodum ac defecti uiribus domum reuertimur? Capillum quoque promittit. Vix autem fiet, ut natus ille futurus sit caluus: aut si fortasse contigerit, caluitium ipsum erit omnino mo dicum.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
