# De rebus coelestibus 269

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/269
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/269

Capillum autem mediocrem, quod ob eandem exiguitatem generare eum multum nequeat. Colorem mellis simillimum, Graeci μελιχρον dicunt, uidelicet ob sanguinis maiorem inflammationem, humidique penuriam, quo fit, ut pallorem quasi quendam, eumque subcroceum inducat. Consueuit, tamen pallor fieri ex humore putrido, sanguineque male concocto. Vbi uero occidentalis fuerit, colorem itidem croceum, atque in pallorem aliquanto magis declinantem. Pilum ac capillum uehementer rarum, propter siccitatem uidelicet, quae ob occidentalem statum Mercurio accrescit. Qua è re corpus ipsum gracile, ac macilentum, & penè depile reddetur, quando sanguis ipse inarescet adeò, ut carnem creare multam nequeat, quae membra ipsa bene uestiat: quam ob rem crura, pedesque mali positus, formaeque ineptioris erunt, tenues illi quidem, pelleque tantum contecti, ac fortasse planci, &, ut Plautus inquit, crocodila cruscula: neque inepte Ptolemaeus αιγιπόδας eos futuros dicit. Capillum subrufum, oculos autem concauos facit, atque intra supercilia immittit, propter cerebri exiguitatem, atque arefactionem, cum deficiente succo, cerebroque parcius illum subministrante, oculi ad locum à natura decretum produci, atque illic collocari nequeant, in ipsoque itinere à natura destituti relinquantur. Horum autem omnium causa est cerebri hu morisque eius penuria, quando Mercurius ipse suapte natura perquàm aridus est, & status ipse occidentalis ac senilis longe amplius illum exiccat, De luminaribus circa corporaturam. o

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
