Latin
Caput XV
Pontano, De rebus coelestibus 27-2
Unproofread scanNot analysed yet
Caput XV. Vadranguli, oppositique aspectus, ac Diametrae, tetragonaeque configurationes minaces sunt &noxiae, contrà triangulares ac sexangulares beneuolae &adiutrices: quod cur fiat uiIdeamus. Radij sibi inuicem aduersantes (quod obuiam facti, &alteri in alteros uiolenter impacti collidunt sese) discordiam atque inimicitias excitant, inde aspectus ipse noxius &hostilis est. Radij quoque quadrangulantes, tametsi aduersis frontibus sibi non occurrunt, tamen è rectis angulis progreßi, &tanquam alteri in alterorum latera incursantes percutiunt sese, dumque neutri uidentur uelle cedere, contentionem exuscitant, quocirca &haec quoque irradiatio minax est. Docet hoc uentorum pugna, ubi aut auster opponitur septentrioni, aut austro ipsi, qui à meriaueflat, Fauonius occurrit ab occasu, transuerso impetu. Secus autem in tri angulorum, sexangulorumque contingit irradiationibus: siquidem radij ipsi neque sibi occurrunt aduerso impetu, neque se interturbant, aut tanquam è latere atque ex insidijs inuadunt, quinimò perinde ac socij miscent sese, ac ueluti in unam aciem conuenientes simul procedunt. Qua è re utraque beneuola irradiatio dicitur, quod inuicem coniunctis uiribus sibi auxilio sint. Ptolemaei hac ipsa de re uerba sunt haec: Ex his configurationibus trigonae quidem atque hexagonae dicuntur consentientes, quippe quae è generis eiusdem signis statuuntur, aut foemininis omnibus, aut masculinis: inconsen tientes uero diametrae &tetragonae, quod iuxta ἀυτίθεσιν eiusdem gene ris situm nactae sunt. Prima quidem Ptolemaei ratio sibi constat, siquidem si gna intuentia se è triangulo aut sexangulo genere consentiunt. Aries enim &Leo &Sagittarius sunt signa masculina: Taurus, Virgo, &Capricor nus foeminina. Idem in omnibus triangularibus signis euenit. Eadem quoque sexus conuenientia iunguntur sibi sexangularia signa, Aries ac Gemini, Taurus item &Cancer, &sic deinceps. Secunda uero ratio, quae est de An tithesi, quàm sibi constet, non intellego: cum signa quadrangularia genere ipso differant, ut Aries &Cancer, Taurus ac Leo, opposita uero conueniant genere, ut Aries ac Libra, Taurus &Scorpius, Gemini &Sagitta rius. Itaque non satis patet, quae nam sit haec Antithesis, id est eiusdem gene ris signorum oppositio. Quocirca nec ratio ipsa sibi quadrat.