# De rebus coelestibus 27-2

Pontano, De rebus coelestibus, Caput XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/27-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/27-2

Caput XV. Vadranguli, oppositique aspectus, ac Diametrae, tetragonaeque configurationes minaces sunt & noxiae, contrà triangulares ac sexangulares beneuolae & adiutrices: quod cur fiat uiIdeamus. Radij sibi inuicem aduersantes (quod obuiam facti, & alteri in alteros uiolenter impacti collidunt sese) discordiam atque inimicitias excitant, inde aspectus ipse noxius & hostilis est. Radij quoque quadrangulantes, tametsi aduersis frontibus sibi non occurrunt, tamen è rectis angulis progreßi, & tanquam alteri in alterorum latera incursantes percutiunt sese, dumque neutri uidentur uelle cedere, contentionem exuscitant, quocirca & haec quoque irradiatio minax est. Docet hoc uentorum pugna, ubi aut auster opponitur septentrioni, aut austro ipsi, qui à meriaueflat, Fauonius occurrit ab occasu, transuerso impetu. Secus autem in tri angulorum, sexangulorumque contingit irradiationibus: siquidem radij ipsi neque sibi occurrunt aduerso impetu, neque se interturbant, aut tanquam è latere atque ex insidijs inuadunt, quinimò perinde ac socij miscent sese, ac ueluti in unam aciem conuenientes simul procedunt. Qua è re utraque beneuola irradiatio dicitur, quod inuicem coniunctis uiribus sibi auxilio sint. Ptolemaei hac ipsa de re uerba sunt haec: Ex his configurationibus trigonae quidem atque hexagonae dicuntur consentientes, quippe quae è generis eiusdem signis statuuntur, aut foemininis omnibus, aut masculinis: inconsen tientes uero diametrae & tetragonae, quod iuxta ἀυτίθεσιν eiusdem gene ris situm nactae sunt. Prima quidem Ptolemaei ratio sibi constat, siquidem si gna intuentia se è triangulo aut sexangulo genere consentiunt. Aries enim & Leo & Sagittarius sunt signa masculina: Taurus, Virgo, & Capricor nus foeminina. Idem in omnibus triangularibus signis euenit. Eadem quoque sexus conuenientia iunguntur sibi sexangularia signa, Aries ac Gemini, Taurus item & Cancer, & sic deinceps. Secunda uero ratio, quae est de An tithesi, quàm sibi constet, non intellego: cum signa quadrangularia genere ipso differant, ut Aries & Cancer, Taurus ac Leo, opposita uero conueniant genere, ut Aries ac Libra, Taurus & Scorpius, Gemini & Sagitta rius. Itaque non satis patet, quae nam sit haec Antithesis, id est eiusdem gene ris signorum oppositio. Quocirca nec ratio ipsa sibi quadrat.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
