# De rebus coelestibus 271-2

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. XIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/271-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/271-2

Cap. XIIII. Rimus autem quadrans, qui uernus dicitur, quique ab aequinoctio uerno in aestiuam Solis conuersionem producitur, quòd aetatem & ipse puerilem sequatur, humido, calideque abundat, concretionem quoque corporis huiusmodi futuram decernit, staturam etiam proceram, bonumque totius corporis habitum, oculos etiam honestos, ac colorem iucundum, & floridum. Atque haec quidem quae à quadrantibus portenduntur, componenda ac comparanda sunt cum erraticarum signifi cationibus: ubi enim simul conuenerint significationes ipsae, utrinque augebuntur: sin repugnauerint, temperatione utendum erit, pro natura repugnationis ipsius.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
