# De rebus coelestibus 274

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. XIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/274
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/274

Contrà Pisces, Scorpius ac Taurus distiositionem ipsam membrorum, ac partium conformationem, corporisque totius statum redigent ad inaequalitatem, atque inconuenientiam, ut parum apte, ut ne, quod dici solet, ad lineam sibi respondeant. Sunt enim signa incomposita Pisces, & Scorpius, formaque illorum foeda si nostram respexeris. Quae au tem Tauri ceruicis, ac palearium ad caudam, clunesque proportio? Itaque il lis in corporibus partes ipsae, totaque compactio proportionem, responsumque parum utique suum retinebunt. Est profecto res haec difficilis admodum cognitu, iudicatuque propter multa ac diuersa quae ipsa inuicem aduersantur. Nam pulchritudo, aut deformitas parentum parum saepenume ro cum coelo conuenit, non raro patria: cum alibi corpora hominum proceriora, ut in Germania, alibi breuiora nasci soleant, ut in Hetruria, in Carthaginensi agro fusca, in Lugdunensi candida naturaliter oriantur: saepenumero etiam signa ab erraticis, erraticaeque ipsae inter se dissentiant, quin partes etiam signorum longe differant, priores à posterioribus. Persaepe etiam horoscopi dominus, locique Lunaris, stellae item aspicientes diuersarum sunt uirium, atque effectionum. Nonnunquam etiam tum planetae horoscopantis, tum domini horoscopi longe alia est natura. Quid quod non raro auorum, proauorumque semina repullulant in nepotibus ac pronepotibus? Quo igitur iudicatu res est difficilior, eo maior atque elabora tior in commiscendis ac temperandis in uniuersum ac per partes decretis, significationibus, potestatibusque stellarum. Ac presertim luminarium adhibenda diligentia ac perpensio est. Octaui libri de rebus coelestibus finis.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
