# De rebus coelestibus 28-2

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. XVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/28-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/28-2

Cap. XVI. Duodecim igitur signis septimum quodque ab illo à quo nuMlmerare coeperis, item quintum, quartum, ac tertium se intusentur, ob eamque rem coniuncta inter se dicuntur. Quod uerò Msecundum, sextum, octauum, aut duodecimum fuerit ab eo, à quo numerum ordiris, sibi nullo modo configurantur, neque enim secundum si gnum aspicit primum: unde quod nulla inuicem configuratione iunguntur, quin quod à seipsis auertunt aspectum, tum disiuncta, tum auersa dicuntur signa, Graece sunt ἀσύνδεθα. Taurus enim quod secundum ab Ariete locum te neat, Virgo quod sextum, Scorpius quod octauum, Pisces quod duodecimum, nulla dicuntur cum Ariete aspectus societate coniungi. Eadem est aliorum inter se signorum secundum hunc ordinem ratio. Et illa quidem quae se intuentur, siue duplicata, siue triplicata, siue etiam quadruplicata, circulum uniuersum implent: quod in auersis, atque disiunctis secus accidit. De inaequalitate dierum & noctium secundum climata,

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
