Latin
Cap. II
Pontano, De rebus coelestibus 282
Unproofread scanNot analysed yet
Periclitabitur &ille quoque oculis, qui Martem, Solem, ac Lunam partiliter iunctos in aliquo geniturae suae cardine sortitus fuerit, ac praesertim in ijs de quibus locuti sumus cardinibus ortus atque occasus. Sol quoque in ortu cum Saturno partiliter collocatus, si Martem ab opposito aut è quadrangulo minitantem conspexerit, oculi alterius, ac dextri fortasse oculi futuram decernit orbitatem. Est autem nonnihil difficile iudicatu, an ob suffusionem à Saturno excitatam, an ob Martiam uiolentiam. Vtranque autem ad rem signorum naturae plurimum conferunt. Vbique autem aduertendum est, num beneficae ipsae, atque è loco quidem superiore praesidium suum conferant. Sol quoque cum Marte ac Mercurio in occasu partiliter positus luscos efficit: quod profecto uitium à cerebri im becillitate proficiscitur, à quo &oculi temperantur. Mars igitur ac Mercurius Soli copulati cerebrum inficiunt, atque imbecillum reddunt illustran dis oculis, lucique abunde hauriendae. Orbabitur fortasse dextro &ille ocu lo, in cuius genitura Sol in cardine partiliter positus Martem Saturnumue aut simul utrunque sua in anaphora, locoque subsequenti collocatum habuerit. Progressi enim è loco illo ad locum quem pridem Sol tenuerat, statim eum praesentia sua inficiunt, causasque naturales excitant, quibus uitium affe retur nati illius oculo, qui dexter quidem potius erit, quando dexter quidem Soli, Lunae uero sinister addicitur: qui &ipse uitiabitur si Luna in cardine similiter collocatque, Martem, aut Saturnum, aut utrunque simul in anaphora, suaue in decessione habuerit. Decernitur etiam caecitas eius, qui Solem ac Lunam quamuis diuersis in cardinibus collocatos habuerit, siue cardines illi quadranguli inuicem fuerint, siue oppositi, atque in alterius qui dem cardinis successione Martem sortitus sit, in alterius uero successione Saturnum. Sole ac Luna partiliter in cardine coeuntibus, si Mars ac Satur nus, alter medium, alter imum tenuerit, aut copulati luminaribus ijsdem in partibus uterque, aut alter ipsorum fuerit: ex hac quoque configuratione caeci tas portenditur, è suffusione quidem si Saturnus, externa uero ui si Mars so lus. Alterius quoque oculi calamitas innuitur, ubi Mars ac Saturnus octauo in loco, hoc est in septimi deceßione constituti, regredientesque Lunam quas drangulo aspectu uiderint, cumque hac luminis calamitate debilitas quoque corporis timenda est. Quin si Luna fuerit dextro in quadrangulo, dextri oculi amissio, dextraeque partis debilitas indicatur: sin in sinistro, &oculi fi nistri, &partis sinistrae infortunium. Quoties inter Solem ac Lunam, antequàm coëant, malefica interiecta est, quamuis signa ipsa diuersa sint, caecita tis similiter discrimen timendum est.