Latin
Cap. II
Pontano, De rebus coelestibus 284
Unproofread scanNot analysed yet
Portendit &idem malum Luna sexto è loco, si Sol ac Saturnus in decessio ne occidui cardiuis constituti simul fuerint, Mars uero in culminis successione, qui locus undecimus est, in imo item Luna constituta, si Sol, Mars, ac Saturnus in eadem occidui cardinis decessione inuenientur. Licet autem aspectus hic sit triangulus, ac suapte natura bonus, loci tamen, coniunctio nisque improbitas, &quod octauus locus ab horoscopo prorsus alienus est, trianguli aspectus superant benignitatem, illumque contaminant: ut cum ar ma, quae defensionis gratia inuenta sunt, homini furioso permittuntur: aut cum remedia quae salubritatem promittunt, ab aegritudinis peruersa ui su perantur. Nec uero ex hac configuratione solum caecitatis periculum timendum est, uerumetiam corporis debilitas, ac bonorum fortunae iactura non exigua. Sol enim proximus &Martem exurit, &Saturnum arefacit, &ipse quoque illorum contagione sic inficitur, ut humorum commixtio ipsa futura sit maxime noxia, ac praesertim oculis, quorum ipsi praesides. Sol quidem hac in configuratione, coniunctione, Luna uero aspectu maleficorum, contagione quasi quadam, uterque inficiuntur. Eadem oculorum, corporisque incommoda Luna minitatur, si Sole, ac Marte in occasus decessione constitutis, ipsa in signo humano cum stella Saturni simul, oppo sitoque in loco, atque in horoscopi succeßione collocata ab illis oppugnabitur. Maximum quoque oculis periculum timendum est, cum Luna in ortu, Sol autem in occasu constituti partiliter fuerint, itemque cum Luna fuerit sexto in loco collocata, Sol in secundo, Mars uero in ortu, ac Saturnus in occasu constiterint. Idem imminet caecitatis periculum, ubi Saturno duodecimum locum tenente, atque in ortus declinatione constituto, luminaria ipsa cum Marte in imo simul cardine, aut octauo in loco inueniuntur, Sol in ortus successione positus, Luna in decessione occasus, hoc est Sol quidem in secundo, Luna uero in octauo loco constituti, qua è constitutione lumina ria sibi inuicem opponuntur, uitium caecitatis moliuntur. Hoc idem, si Mars infimum locum teneat, Saturnus autem undecimo è loco quadranguletur luminaribus. Sol quoque in ascendente cardine inuentus, Satura nus in imo, oculis insidiantur, si tamen Luna nono fuerit in loco constituta, licet ipsa è triangulo aspiciat: quippe quae decimum statim in locum progressa quadrangulabitur Soli, frontemque Saturno hostiliter obijciet. Est enim Lu nae tum defluxio, tum progressio diligentissime obseruanda. Easdem oculis parant insidias Saturnus ac Luna tropico è signo tum Solem, tum Martem opposita radiatione contuentes, aut Sole, ac Marte octauo in loco positis, si in imo ipsi cardine constituti fuerint: plus enim ad uitium patrandum ha bent uirium Luna &Saturnus imo è cardine horoscopum ferientes, Solis item ac Martis in loco auerso, atque inconiuncto peruersa coniunctio, quàm trianguli aspectus benigna irradiatio, ut paulò est ante dictum.