Latin
Cap. III
Pontano, De rebus coelestibus 289
Unproofread scanNot analysed yet
In occasu quoque, aut in cardine infimo copulata Saturno, Ioui, ac Mercurio, ijsdemque in partibus mulieres quidem steriles, uiros autem à coitu alienos, ac frigidos facit. Quae coniunctio si tropico fiet in signo, Marsque socius accesserit, mares euirabit, foeminarum autem loca genitalia uinciet adeò, ut earum natura glutinetur, aditumque ad se uiri minime permittat. Hoc uitio affectas mulieres Canopani incassidatas uocant, clausas alij, quod naturae or, ut Celsus inquit, glutina tum sit. Septimo etiam in loco, mundique in occasu Venus posita, uespertinumque ortum faciens, si Saturnus ei superiore è loco, atque è culmine quadran gulabitur, uiros item frigidos, atque à coitu alienos, nec minus etiam mulieres faciet. Eiusdem Veneris stella cum Saturno coeli in medio collocata, par tibusque ijsdem, si Luna ex imo, atque aduerso coeli loco radios suos contra obiecerit, filios uiro nullos promittit, aut propter sterilitatem, aut quod anus ei uxor, atque effoeta futura sit. Haec enim configuratio quadrangulatur à dextra, sinistraque occasui, qui uxores dare consueuit, ac propter Saturnum futura est uxor aut infoecunda, aut anicula. Venus item cum Mercurio septi mo in loco, hoc est occiduo in cardine posita mares eunuchos, atque exectos decernit, mulieres uiragines, prolemque nunquam suscepturas, quibus si Mars conciliabitur, aut coniunctione, aut aspectu, hermaphroditos. Eadem Venus eodem in occasu cum Marte, ijsdemque in partibus posita occultas decernit ualetudines, quaeque ab iecinore proficiscantur. De causis sterilitatis. Cap. Es ipsa uidetur exigere, ut quoniam de sterilitate loquimur, quibus è causis sterilitas ipsa proueniat, quid item ab antiquis in hac ipsa obseruatione traditum sit, referamus. Sobolis pro pagatio, &ea quae generatio dicitur, generi animalium est omni, à natura tributa. Nam &mulas aliquando peperisse compertum est, raritas tamen haec mulorum genus reddere foecundum nequit. Nihilominus &uiri, &mulieres (ut de hominum loquamur genere) reperti sunt, "idie reperiuntur steriles, quique prolem suscipiunt nullam. Quod tum in uiris, tum in mulieribus non una solum è causa euenire certum est. Cum nonnunquam sterilitatis causa sit corporis obesitas, quae excrementitiam illam seminalemque materiam ad se trahit omnem, quam in uirile semen, men struaque muliebria conuertere natura consueuerit. Interdum ob morborum grauitatem, tum uiri semen, tum mulieris menstruae illae purgationes uitiantur adeò, ut uis illa manca omnino efficiatur. Aliquando loca ipsa genitalia, partesque Veneris rebus accommodatae oblaesae sunt, meatusque ipsi obstrusi: etsi persaepe medicorum opera remedium adhibetur. Ebrietas quo que uictusque intemperans quandoque flaccescere naturam ipsam cogunt, atque imbecillam reddunt. Verum ab ipso saepe ortu maris sterilitas, foeminaeque proficiscitur, cum uidelicet menstrua mulieri nulla profluunt, uiro autem semen aut nullum liquitur, aut summum in modum frigidum, ne modo aliquo sit generando. Rei autem huius signa sunt, quod mari barba, foeminae pubes neutique nascitur. His dictis ad obseruationes ipsas ueniamus. De configurationibus facientibus sterilitatem &hermaphroditos.