Latin
Cap. VI
Pontano, De rebus coelestibus 291-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. VI. geminis. Olunt autem calorem, à quo existat generatio, moderatum illum quidem esse, &sua quadam certaque mensura contineri, urere autem, ac supra quàm generatio ipsa exigat, exiccare, ubi uehe mentior fuerit, aduersarique propterea generationi: aquam nan que aheno contentam temperato ab igni non secus quàm à feruentiore cale fieri, eo tamen differre, quod ab hoc ipso efferuescente fiat euaporatio &maior, &resolutior, ut penè repente ab oculis aqua euanescat omnis. Opor tere itaque tum genitale ipsum uiri semen, tum mulieris excrementa illa menstrua modum suum retinere, certosque intra fines cogi. Ni enim &eius qui agit, et eius qui patitur, uis intra praescriptum coërceatur, frustra utrumque niti. Vbi uero acessio facta est aliqua, &ea quidem tanta, quae geminationi satis sit, foetum ipsum in utero ob accessionem eam geminari, idque quod ra rum sit, quod parum omnino solitum, iam pro monstro haberi, iudicarique portentosum.