# De rebus coelestibus 291-2

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/291-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/291-2

Cap. VI. geminis. Olunt autem calorem, à quo existat generatio, moderatum illum quidem esse, & sua quadam certaque mensura contineri, urere autem, ac supra quàm generatio ipsa exigat, exiccare, ubi uehe mentior fuerit, aduersarique propterea generationi: aquam nan que aheno contentam temperato ab igni non secus quàm à feruentiore cale fieri, eo tamen differre, quod ab hoc ipso efferuescente fiat euaporatio & maior, & resolutior, ut penè repente ab oculis aqua euanescat omnis. Opor tere itaque tum genitale ipsum uiri semen, tum mulieris excrementa illa menstrua modum suum retinere, certosque intra fines cogi. Ni enim & eius qui agit, et eius qui patitur, uis intra praescriptum coërceatur, frustra utrumque niti. Vbi uero acessio facta est aliqua, & ea quidem tanta, quae geminationi satis sit, foetum ipsum in utero ob accessionem eam geminari, idque quod ra rum sit, quod parum omnino solitum, iam pro monstro haberi, iudicarique portentosum.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
