# De rebus coelestibus 292

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/292
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/292

Eandem quoque accessionem in parte quidem aliqua factam, esse causam aut membri cuiuspiam agnati, ac superuacanei, aut naturalis magnitudinis regulam praetergressi, quod uidelicet in concipiendo foetus materiae ipsius plus constiterit, quàm quod necessarium esset parti illi consti tuendae. Atque inde fieri, ut membra interdum ipsa maiora formentur, quam pro sua ipsorum natura, corporisque reliqui constitutione. Quinetiam usu uenire ab hac ipsa causa, ut nonnunquam uterque sexus insit foetui, maris scili cet ac foeminae, etsi è duobus alter est ferè semper imbecillus, inefficaxque, & ut ita dixerim, clandestinus, contingatque nonnunquam alterum aut mutari, aut potius aboleri, ut quae prius foemina coierat muliebriter, post in marem uersa uiri comeat more, agatque quae solita erat pati. Asseuerant igitur agentem uim illam & procreantem cum aequabiliter sese ad alterutrum habuerit, ut aut prorsus superet, aut ut rursus superetur, eodem quidem aut uirili, aut muliebri sexu geminos nasci: At ubi partim uicerit, partim succubuerit, tunc in diuersum rem geri, atque alterum marem, alteram foeminam gigni: quod rarius tamen audio contingere, ac plerunque parùm diu uiuere. Vtque propter materiae interdum ubertatem in procreatione adnascuntur praeter naturae praescriptum membra non necessaria, ut sextus digitus, ut auris agnata auri, quod uidelicet materiae plus insit, quàm quod aut digi: tali, aut auriculari satis est parti: Sic è contrario minus aliquando inest, ut cum in foemineo foetu conglutinatur pars illa genitalis, quaeque foeminam discernit a mare: in masculino autem, mari haud omnino prodeunt testes, neque uirili modo propensent ab inguinibus. Gigni autem geminos tradunt, quoniam & cor duplex generetur, cum simplex, id est unum tantum sit in androgyno: quo fit, ut perfici nisi unus foetus nequeat. Prouenire haec igitur in geminis procreandis à materia, & ui eiusdem duplicata, & praeualida ad utrumlibet sexum consummandum. In hermaphrodito autem secus, quod polleat ad neutrum, imò ad utrunque, ad alterum tamen, ut dictum est, clandestinum, atque irritum, quando ambo sexus nequeant in eadem aequabilitate agendi, patiendique simul in uno consistere. Natura enim in hominum omnino genere marem discreuit à foemina. Itaque in eodem simul corpore uterque sexus, suo in gradu nequit con sistere. Proficisci autem hoc ostenti genus à stella Mercurij, eiusque cum Ve nere commixtione nomen ipsum hermaphroditi docet, à re ipsa inditum: causam uero afferri à materiae ubertate maiore, ostendunt etiam fructus arborei. Antonium Panhormitam, cum aliquando me praesente de rebus his sermo incidisset, asseuerantem audiui, compertum sibi fuisse, Francisco Philelpho, cui ipse fuisset perquàm familiaris, tris testiculos esse inge nitos. Referentem quoque non semel audiui Andream Matthaeum summa fide, summaque autoritate uirum, allatum sibi à coco suo, in oppido suo Bitonto agenti, arietem exenteratum, cui & praecordia, & intestina omnia essent geminata, cor uero unum inesset tantum. Nimirum si materia, uisque illa fuisset satis procreando cordi, geminatus etiam aries in procreatione fuisset. De linguae uitijs.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
