Latin
Cap. VII
Pontano, De rebus coelestibus 293
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. VII. Ed pergamus ad reliqua. In quorum genitura Saturnus ac Mercurius cum Sole pariter coniuncti cardinem aliquem tenuerint, praesertim ortus, aut occasus, Lunaeque configurabuntur, ipseque Mercurius occidentalis erit, ijs in lingua uitium inerit: aut enim balbutient, aut blaese, haesitanterue loquentur. Cum enim linguae atque orationi Mercurius praesideat, hinc à Saturno Soleque confli ctatus, illinc à Lunae radijs male habitus, hunc &ipse malum habitum in lingua nati referet. Lingua enim ipsa hebescet ita, ut nisi aegre per os agitari, ac tractari inter loquendum queat: Idque ab hebetudine, imbecillitateque proficisci Mars docet: si enim coniunctione sua obstiterit, Lunaeque obuiarit, propter insitam celeritatem atque uigorem natus ipse à uitio liberabitur. Quemadmodum autem pedes, lingua quoque uitijs laborat suis: nanque ut illi claudicant, sic haec &balbutit, &haesitat, &blaesa est, et pau latim, ut illi, aetate ipsa perficitur: serius enim infantes loquuntur. Quinetiam postquam aetate lingua perfecta est, uitio quodam naturae segnior nonnun quam, atque ad efferenda uerba ineptior redditur. Videmus enim alios inter enuntiandum, quod lingua tanquam in cursu retenta sistat, impeditaque offensaculo haesitet, nunc literam quampiam, nunc syllabam, hoc est duarum triumue literarum copulationem praetermittere, hique balbi plerunque dicuntur: alios qui aut has, aut illas literas efferre prorsus nequeant, qui blaesi uocantur, quod blaesa illis, ut est in obscoenis carminibus, lingua sit. Sunt etiam qui praeter haesitationem alias alijs literas coniungere, ac simul continuare nequeant, hique ab haesitatione ipsa nomen ducunt haesitantes. Quanuis &animi quoque sit haesitatio, ut cum dubijs in rebus constituti, quid potißimum eligamus haeremus. Haec autem ipsa uitia ab hebetudine, imbe cillitateque eueniunt, quod lingua idonea parùm sit illis, quae animus &intelligit, &concipit, exprimendis: cui, ut officio suo liberrime uti ualeat, ce leritate ac uolubilitate maxima opus est. Nimia uero humiditas ei rei cum primis noxia est propter motus tarditatem.