# De rebus coelestibus 299

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/299
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/299

Quae res praeterquàm quod nobis ab Vrso ipso relata est, multi mortales, qui co conuenere, praestantissimique in his uiri & testificati idem tunc sunt, & nunc diuulgatim praedicant. Nec uero superuacaneum laborem hunc nostrum fore ducimus, si etiam configurationes ab antiquis traditas, atque obseruatas, è quarum significationibus uitia, ualetudinesque decernantur subdiderimus. Quinetiam quo haec ipsa quae à nobis tradentur, apertiora fiant, naturam, causasque uitiorum atque aegritudinum, breuiter tamen, ac nutu quasi quodam significabimus, ne qui legunt, caligare prorsus uideantur, naturis ac causis penitus ignoratis. De claudicatione pedum, & alijs quibusdam mor

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
