Latin
Cap. XI
Pontano, De rebus coelestibus 303
Unproofread scanNot analysed yet
Laboraturi eadem quoque neruorum resolutione indicantur illi, in quorum genituris Luna, Mars ac Saturnus ijsdem in partibus coniuncti, duodecimum pariter ab horoscopo locum occupauerint, Sole illos opposito è loco aduersis radijs impugnante. Cum enim Sol ac Luna cerebri, cordis, uitae, atque animalitatis ipsius praesides, à maleficis simul stellis, maleficisque è locis pari modo inficiantur, necesse est illorum quoque corpora per niciosis ab humoribus infici adeò, ut uitiato cerebro, ad quod illi perinde atque exhalationes è terra sursum in aëra feruntur, indeque distillatim, con tinenterque per corpus sese diffundunt, compages ipsa neruorum resoluatur, utque corpus ipsum à membris partibusque destitutum suis, expugnatumque à concutientibus humoribus, per partis demum ipsas labascat, &corruat. De morbo comitiali.