# De rebus coelestibus 303

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/303
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/303

Laboraturi eadem quoque neruorum resolutione indicantur illi, in quorum genituris Luna, Mars ac Saturnus ijsdem in partibus coniuncti, duodecimum pariter ab horoscopo locum occupauerint, Sole illos opposito è loco aduersis radijs impugnante. Cum enim Sol ac Luna cerebri, cordis, uitae, atque animalitatis ipsius praesides, à maleficis simul stellis, maleficisque è locis pari modo inficiantur, necesse est illorum quoque corpora per niciosis ab humoribus infici adeò, ut uitiato cerebro, ad quod illi perinde atque exhalationes è terra sursum in aëra feruntur, indeque distillatim, con tinenterque per corpus sese diffundunt, compages ipsa neruorum resoluatur, utque corpus ipsum à membris partibusque destitutum suis, expugnatumque à concutientibus humoribus, per partis demum ipsas labascat, & corruat. De morbo comitiali.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
