# De rebus coelestibus 306

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/306
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/306

Eodem etiam morbo capientur quicunque Iouem in ortu, Martem in occasu collocatos geniturae suae tempore sortiti fuerint, dum tamen Mars Solem, ac Lunam quacunque radia tione respexerit. Futuri quoque sunt aut lunatici, aut insani, aut languido saltem corpore quicunque in lucem uenientes nocturno tempore Saturnum in culmine habuerint, Lunam uero ab ipso Saturno ad Martis coniunctio nem fuerint proficiscentem sortiti. Mars quoque in imo, hoc est in quarto ab horoscopo loco positus in diurna genitura, & langore, & comitiali morbo afficere consueuit: quo tempore si horoscopum Sol tenuerit, in Martis qui dem domicilio collocatus, locusque fortunae similiter in Martis domo constitutus fuerit, insanos, ac lunaticos illos faciet, qui tunc è matris utero prodie rint. Sol item in octauo ab horoscopo loco situs, si Lunae & quidem plenae diametrabitur, aut illam coniunctam partiliter eodem ipso in loco secum ha buerit, Mars autem ac Saturnus aut cum ijsdem copulati fuerint, aut rursum illis oppositi, aut quadrangulati, eius qui tunc nascetur, caput ita grauabit humo ribus, cerebrumque uitiabit adeò, ut inde lunaticus, ac comitialis morbus erum: pat, natusque ipse saepius eo morbo intercipiatur, desipiatque inter loquendum. Quanquam autem insania mentis est potius quàm corporis uitium, malaque animi affectio: nihilominus quoniam explicandi ratio sic fert, de ea quoque subsequenti in loco dicemus. De insania. cap. XIII. Nsaniae species ea, quae Graece dicta est φρενίτις, acutis in fe bribus aegros desipere, & loqui & agere aliena cogit, mentemque uanis quibusdam imaginibus persaepe addicit. Verum age phreneticorum numero alij quidem hilares, alij tristes sunt, alij inter loquendum desipiunt, alij furore aguntur, alij simulationem atque artes adhibent, ut post custodibus inferre manus ualeant. Est & altera species, quae ferè incipit sine febre, post uero, ut Celsus ait, febriculas excitat, consistitque in tristitia, quam uidetur bilis atra contrahere. Tertia species eorum est, qui aut non falluntur mente, uerum imaginibus, quae obijciuntur, ut de Aiace, deque Alcmaeone Poëtae tradunt, aut & animo quoque desipiunt. Quocirca insania ipsa uaria est, perinde ut ebrietas, quod aliâs diximus: quando, ut Aristoteli placet, atrae bilis perquàm simile uinum est, ut enim à uino ebrietas, sic ab atra bile cietur insania. Euenit autem hoc ex eo, quod natura ipsa calore utitur ac frigore quibusdam quasi ministris, calorem au tem moderatum esse oportet, frigus uero caloris est priuatio. Ab horum igitur intemperantia defectus, excessusque in generatione proficiscuntur. Ex atra, itaque bile uarij generantur morbi, perinde ut ipsa aut frigidi, aut calidi multum in se habuerit, cum utrique suscipiendo sit quamaptissima, ta metsi suapte natura frigida est. An non aqua quoque cum frigida ipsa sit, à calore sic efficitur, ut & ferueat, & quam flamma acrius etiam torreat?

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
