Latin
Cap. 1
Pontano, De rebus coelestibus 310-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. 1. Itiligo, quae hodie apud uulgus est morphea, praeterquàm quod foeda ipsa est, è malo fit corporis habitu, serpitque latius, &altius descendit. Tres eius à Celso species traduntur, duae albidae, tertia subnigra, &umbrae similis, quo morbo homines soli ob cutis tenuitatem, quippe qui ferè soli ex animantibus apertißime canescunt, corripi consueuere, atque ubi cutis laborat, pilum quoque laborare necesse est, atque inde defluere, quacun uis illa serpat, quam natura ipsa ob corruptionem secernit, eamque ut è corpore exigauit, ad cutem propellit, cutemque ipsam aspirando ad illam uitiat.