# De rebus coelestibus 310

Pontano, De rebus coelestibus, PROOEMIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/310
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/310

Quis autem inficiabitur calori rebus ipsis insito, ac frigori alteruis fomen tum à Sole, Lunamque & stellis subministrari, pro anni temporibus, signiferique orbis conuersione, & motu? Testatur hoc ipsum hyems quidem frigo ribus, aestas uero caloribus augendis. Atque ut humorum concoctio, consummataque illa digestio sanitatem gignit, sic è contrario cruditas aegritudinem, languentemque ac ualetudinarium corporis habitum. Quod si has ad res tantopere, quod physicis placet, confert aëris, in quo uiuimus, & à quo spisumus, affectio, qualis fuerit, qualisque eius habitus, huius uero ipsius & habitus, & affectionis primaria causa à stellis, utpote superioribus e corporibus manat, qualitates ipsas inducentibus, easdemque & uersantibus et alternantibus: quidmirum si aegritudinum quoque causas mathematici ad stellas referunt? cum frugum quoque uitia ad temporum plerunque qualitates referantur, quae à Sole stellisque temperantur. An non Aristoteles, cuius studiosi qui sunt, è scriptis hoc eius abunde nouere, ad orbem signiferum longe plura refert, quàm ipsi etiam mathematici, et ad Solem item ac Lu nam, quam minorem quoque Solem appellare non dubitat? Itaque ut elementis ipse quatuor, qualitates etiam quatuor inesse tradit, has quae agant quidem, calorem sanè, ac frigus, illas uero quae patiantur, humidum, ac siccum: sic è stellis septem mathematici alias masculam prae se ferre uim, alias foemineam uolunt, aliasque calorem auctare, alias frigus, has humidum, illas siccum fouere, ijsque ex effectionibus eam quam uidemus, animantium ac rerum existere tantam tum uarietatem, tum copiam. Verum ut ad aegritudines reuertamur, quae de corruptionis sunt genere, earum aliae corpus tan tum afficiunt, aliae mentem quoque, animamque ipsam uexant, quae corporis est perfectio, utiturque retione: quaedam ex ijs adeò quidem mentem exagitant, labefaciuntque rationis usum, ut uitia rectius dicantur, quàm aegritu dines, quae tamen ipsae de malo siue stellarum statu, siue ob agri naturam, solique male constituti malitiam, siue utranque ob causam enascantur, stellis ipsis cum primis ascribendae sunt: de quibus à nobis & dicta sunt satis mul ta, & dicentur libro hoc haudquaquam pauciora. De uitiligine siue morphea.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
