# De rebus coelestibus 312

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/312
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/312

Et quoniam in scabiei ac leprae mentionem incidimus, non alienum uidetur paucis explicare, de cuius humoris corruptione, aut pernitiosa mixtu ra, mala haec oriantur. De scabic. Cabies igitur fit, quoties sanguis cui rufae bilis multum inest, ac pituita, quae salsior est, unà commiscentur, qua è commixtione humor ille salsus, quem natura excernens ad cutem propellit, pruritum illic excitat, unde scabies dicta est: quod si tenuior humor fuerit, in pruriginem abit: sin craßior, pustulas gignit: qua ratione & uia humor ipse ab interioribus ad exteriora propulsus, nunc pruriendo expurgatur, nunc putrescendo. Sordes quoque, cibi item, potusque intemperantia, necnon & contagio scabiem persaepe ingene rat. Lepra uero quam tetram scabiem non semel uocauimus, non solum contagiosa, uerumetiam haereditaria est, quippe quae à parentibus in filios transfundatur, ob genitale semen uitio illo infectum. Oritur autem atra è bile, quae frigiditate ac siccitate nimia sanguinem ipsum conficit, alimentaque quibus enutritur corpus corrumpit, exiccatque uehementius, cumque his semen quoque genitale, quod è sanguine ipso manat. Haec igitur ipsa tetra scabies ubi ex atra illa bile contracta est, quae quidem è rubra maiorem in modum incensa desedit, lacertos, atque artus ipsos paulatim exest ob innatain sibi rabiem. At ubi bilis ipsa è feculentia subsedit sanguinis, extremas corporis partes minime tangit, quippe quae in initio plerunque curationem re cipit. Ignis etiam sacer ab eodem ferè fonte ducit ortum, cum pustulis ijs cognatus sit, quae crasso fiunt è sanguine, isque sanguis multum in se nigrae bilis habet. Cum autem duo sint eius genera: alterum quidem exasperatum per pustulas, ut Celsus tradit, continuas ac plurimas, quarum nulla sit maior altera, fit maxime in pectore, aut in lateribus, aut eminentibus in partibus, praecipueque in plantis: alterum uero in summae cutis exhulceratione, sed sine altitudine. Atque ut illud est subrubicundum, aut pallore, ac rubore mixtum, sic hoc est subliuidum, cumque medium sanescit, extrema procedunt. Scabiem Celsus esse ait cutem rubicundam, è qua pustulae oriantur, quaedam humidiores, quaedam sicciores, ut è quibusdam tamen sa nies quoque exeat, fiatque continuata exhulceratio, quae & pruriat, & nonnunquam cito serpat, quoque asperior ipsa est, doque prurit magis, eo diffici lius tollatur, qua e re ἀγριαν, id est feram à Graecis appellatam existimat. Sae pe etiam licet ex toto desierit, anni certo tempore reuertitur?

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
