# De rebus coelestibus 313-2

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/313-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/313-2

Cap. IIII. De Elephantia. St etiam morbus quem ἐλεφαντίαν Graeci uocant, quique in Italia olim ignotus penè fuerit. Is totum corpus afficere, ossa quoque uitiare consueuit. Summa itaque corporis, ut Celsus ait, cutis crebras maculas, crebrosque tumores habet. Hae maculae rubescunt primo, post in atrum uertuntur colorem: cutis autem inaequaliter uariat, quippe quae nunc mollis, nunc dura est, nunc crassa, contrà nunc tenuis, quinetiam squamulas quasdam resoluit, exasperaturque. In initio elephanticorum corpus macie quidem afficitur, caeterum os, surae, pedes intumescunt: post ubi morbus ipse consenuit, manium, ac pedum digiti sic intumescunt, ut sub tumore ipso condantur, demumque exorta febricula, facile obrutus tot malis homo emoritur. Portenditur autem hoc morbi genus, cum Luna in culminis successione, hoc est in undecimo ab horoscopo loco con stituta, ibidem cum Sole coit, Iupiterque cum ijsdem eodem pariter in loco inuenitur, Saturnus uero ac Mars horoscopum percutiunt, alter è quadran gulo, alter ex opposito loco: Praesertim si aut Mars aut Saturnus aequinocti ale signum insident, hoc est Mars Arietem, in quo domicilium obtinet, Saturnus Libram, quo in signo altitudinem habet suam, cum etiam Mars in Li bra collocatus domicilio opponatur suo, Saturnus in Ariete altitudini. Haec etenin configuratio ob aspectus tam infensos necesse est humores ipsos ac praesertin sanguinem ex omni parte labefaciat, in qua lupiter suo praeser tim, hoc est undecimo in loco à Sole uritur, Lunaque cum Sole deliquescit. Mars uero ac Saturnus loca opportunissima nacti sunt ad hoc ipsum mali genus perpetrandum.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
