# De rebus coelestibus 313

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/313
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/313

Humores igitur è quibus haec morborum genera oriuntur, à Marte ac Saturno Lunam percutientibus praecipue excitantur: excitati autem nunc de nimia inflammatione, ac calefactione sanguinem uitiant, nunc de nimia frigiditate, ac siccitate, aliquan do de pituita, quae & crassa, & salsa admodum sit. Quarum rerum denuntiatio fit geniturae tempore à statu configurationeque praecipue trium harum stellarum, quae humoribus his praesident, atque à natura signi, in quo pellae ipsae Aperiuntur: aequinoctiali nanque in signo simul collocatae, cum aequinoctialia signa magnae autoritatis sint, atque è quadrangulo solstitialia percu tiant, nati corpus aut albis dedecorabunt maculis, aut serpentibus ui ijs, aut squamulis minutioribus exasperabunt, aut scabie diuturna uexabunt, aut etiam leprae teterrimo morbo inhonestabunt, pro stellarum ipsarum inter se praerogatiua & uiribus.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
