Latin
Cap. IIII
Pontano, De rebus coelestibus 314
Unproofread scanNot analysed yet
Idem etiam elephantiae morbus portenditur diurna in genitura à Marte, Venere, ac Luna, ubi tropicis in signis positae inuicen sibi diametrabuntur: Dum tamen Saturnus easdem ipsas stellas de Leone uideat, seu de Tauro, Sagittario, aut Piscibus, quando insessu suo &Taurum inficit, Veneris domum, &Venerem etiam ipsam intuitu suo laceßit, &Pisces eiusdem altitudinem, cum etiam succedat Taurus Arieti, Pisces uero descensionem eius teneant, ad haec in Leone collocatus succeßionem tropici signi, hoc est Cancri, in Sagittario autem Capricorni descensionem oc cupat. Quid quod Sagittarius à Cancro illinc sextum, hinc octauum sibi locum uendicat, Leo item à Capricorno, uterque autem locus disiunctus, atque perniciosus est, in quorum altero, quin in utroque Saturnum inueniri di uersam ob rationem necesse est, Venere, Marte, ac Luna partim è Cancro, par tim è Capricorno sese impugnantibus. Pisces quoque sextum à Libra locum obtinent, Taurus octauum. Itaque ratione eadem Venere, Marte, ac Luna è Libra, Arieteque sese lacessentibus, si Saturnus inuentus fuerit in Piscibus, de scensionem quidem Arietis, sextum uero à Libra locum nanciscetur: sin in Tau ro, Arietis succeßionem, octauum à Libra locum obtinebit. Rursus Luna in Tauro comperta natali tempore, si Saturnum sibi è Scorpio aduersantem uiderit, aut mutata sorte Luna Scorpium, Saturnus Taurum obtinuerit, nec benefica stella radijs suis Lunam ab hostica Saturni irradiatione prote xerit, elephantiae uitium minitatur. Haec enim ipsa Lunae, ac Saturni tam aduersa radiorum commixtio, atque è signis, in quorum altero Luna extolli tur, in altero contrà deijcitur, hinc multum crassae, salsaeque pituitae, illinc multum nigrae bilis defluxurum indicat, quam ob causam uitiatus sanguis elephantiam inducet. De Siculis.