# De rebus coelestibus 314-2

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/314-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/314-2

Cap. V. Alculi uitio solus homo uexatur, quod eius uesica in qua gignitur, angustum admodum os atque canalem habeat. Ea & Pisces plerosque & aues carere compertum est: & quibus inest animan tibus, ut quadrupedibus, ea meatus laxiores, ipsumque canalem sanè quàm amplum atque adapertum habet, unde facilis est qui in illam influ xerint, humorum emictio. Terreni igitur humoris quicquid in illam intrusum est, ubi secreuit sese, atque subsedit, quod in matula cernitur, uitreisque urinarijs, nec propter canalis angustias excernitur, paulatim concrescit, arefactumque à calore fit craßius. Siquidem particulae ipsae sibi inhaerentes dum ab exitu prohibentur, in calculi formam sensim coactae transeunt, dolorque inde oritur, dum natura emittere illum nititur, contrà angustiae ca naliculi ne exeat, prohibent. Totum autem hoc uitium Saturno uidetur imponendum, quoniam tum uesicae, tum humori terreno praesidet, ac suapte natura maleficus est.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
