# De rebus coelestibus 318-2

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/318-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/318-2

Cap. VII. Nus quoque morborum expers non est, in quibus enumeratur uitium illud, quod fit, ubi circa eum ora uenarum quibusdam quasi è capitulis sanguinem fundunt. αἱ μοῤῥοις Graece nomen est, quod uerbum à nostris ita receptum est, ut uix aliud sit in usu: tametsi purgatio haec magis quàm morbus nonnunquam et in quibusdam uidetur, ut medicis placet. Generatur autem ferè nimio iecinoris sanguine, cui atrae bilis permultum immixtum est: is autem sanguis ad inferiores partes excretus, ibique sese colligens per ora uenarum quibusdam è capitulis, ut dictum est, profluit, ab hacque sanguinis profusione haemorrhoides dictae. Portenduntur autem in natiuitatibus à Luna cum Marte in occasu, id est septimo ab horoscopo loco constituta. Ad haec nocturnis in genituris Saturnus, Mars autem in diurnis occiduum coeli cardinem tenens haemorrhoidas decernit, sanguinisque profusionem. Idem hic Saturnus eundem decernit mor bum, ubi Lunae diametrabitur, dum tamen ea neque in sua, neque in Saturni ipsius domo posita sit, forte et fistulas ingenerabit. Mars quoque cardinalis haec eadem mala decernit, ubi Veneri diametrabitur. Consueuit etiam Saturnus in occiduo cardine positus, si matutinus fuerit, haemorrhoidas, sin uespertinus, aut haemorrhoidas, aut fistulas circa anum inducere, praesertim Marti qualicumque ratione configuratus. Hae autem stellae maleficae cum sint, & alter sanguinem accendat, alter nigram bilem foueat, Lunamque corporis dominam infestent, praesertim noxijs a locis, aut è cardinibus, sanguinem hac ratione uitiant, praesertim ubi Venerem iecinori praesidentem maleficae ipsae offenderint. Quoniam autem in fistularum mentionem incidimus, hae ipsae non in ano solum, uerum in qualibet ferè parte corporis fiunt, &, ut Celsus inquit, genera earum plura sunt, oriunturque etiam è minoribus absceßibus, diuersisque hulcerum generibus, suntque altae, angustae, callosae. De Hy CAVIII. De hydropisi.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
