# De rebus coelestibus 321

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/321
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/321

Cap. XI. Ec uero raro accidit, quod humanarum rerum euentus serunt, ut corpus ipsum hominis parte aliqua mutiletur, cuius mali causa ad Martem potissimum referenda est. Neque enim corpora ipsa nostra, ut explicatum est, externis sunt a periculis libera, quod res ipsa quotidie declarat. Amputabitur itaque aut pes, aut manus, aut membrum aliud pro natura signi nato illi, in cuius genitura Mars Saturno coniunctus, atque horoscopum partiliter occupans, Solem ac Mercurium in occiduo cardine aduersum se consistentes intuebitur. Ambae nanque maleficae coniunctis simul uiribus horoscopo, id est corporis minantur compagini, alter ferro, alter ruinis, uterque autem uiolenter, Sol ac Mercurius itidem minantur ab occasu. Ad haec Martis, Mercurijque irradiationes simul mixtae perniciosae admodum sunt, atque eo amplius, cum exustus à Sole Mercurius retorrescit. Indicatur igitur externa uis, quae corpus aut caedendo, aut praecipitando parte ab aliqua comminuat. Quid quod Mars ac Mercurius infestis animis in rixas, contentiones, pugnasque hac è configuratione progrediuntur, quod etiam oppositio ipsa indicat. Idem Mars in occiduo cardine constitutus, partem aliquam corporis excindet, pro natura signi in quo Mars ipse constiterit, dum tamen Luna octa uum locum occupet, quippe quae statim in locum Martis decessura sit, & ab ipso occasu signum illud infestatura in horoscopo, quod paulò ante ab octauo loco aduersis radijs in secundo, atque in ortus successione infestauerat, forte pars illa corporis ex toto non excidetur, uerum confringetur potius. Luna quoque aut pedem, aut manum excisuram se minatur, quoties in Ariete, aut Libra, in Cancro, aut in Capricoruo constituta Martem è qua drangulo loco gladium sibi porrigentem aspexerit. Sunt autem signa tropica ad omnes effectiones mirificae autoritatis, quae ex hac configuratione, cuncta aut quadrangulo, aut opposito è loco inficiuntur. Cum autem Luna corpus ipsum potissimum moderetur, ubi a Marte hostica irradiatione percussa fuerit, atque ab illo afflicta, corpus quoque affliget. Magnum etiam periculum nato illi imminet, in cuius genitura Mars ac Saturnus pariter aut in Capricorno, aut in Piscibus, aut in Ariete, aut in Tauro inuenti fuerint, ne membrum aliquod amputetur pro natura signi. Pisces nanque pedibus, Capricornus genibus, Aries capiti, Taurus ceruici, & collo praesidet. Haec autem signa commissuras corporis obtinent, qua primum parte caput ceruici connectitur, ac collo, deinde qua ceruix ipsa collumque humeris, spinae, costis, deinceps qua genua coxis cruribusque, postremo qua pe des subnectuntur cruribus.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
