# De rebus coelestibus 322

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/322
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/322

Quid quod ubi ambo Mars ac Saturnus Pisces obtinent signa ipsa duplicia, partim è quadrangulo, partim ex opposito loco inficiuntur simul ad illis omnia: sin in Tauro, solida quoque omnia, in Ariete autem, & Capricorflo, tempore eodem & aequinoctialia, & solstitialia. Ad haec si ambo in Capricorno constiterint, primum in sessione sua Capricornum ipsum, in quo Saturni domus est, Martisque altitudo, corrumpunt è quadrangulo Arietem ac Libram, alterum Martis ipsius domum, alteram Saturni altitudinem, & item Cancrum Lunae domicilium ex opposito: quod idem rursus mutatis continget sedibus, ubi in Ariete, aut Libra uterque simul, constituti fuerint: sin in Tauro, & Lunae altitudinem infessu suo filificiunt, & Scorpium Martis domicilium è diametro, & Aquarium Saturni è quadrangulo. Mercurius item cum Saturno, ac Sole parikr in occasu positus, Luna uero Marti pariter coniuncta, octauumque locum obtinens, consueuere aut manus amputare, aut pedes, aut illas, illos ue imbecillos reddere, aut claudicationem inducere, aut saltem mentis uitium aliquod, pro natura uidelicet signi. Cardo enim ipse occiduus cum aduersetur orientis plagae, in qua corporis, animaeque constitutio collocata est, atque inde Sol, Mercuriusque minitentur ortui, octauus uero locus, qui succedit occasui minitetur secundo, qui succedit ortui, indeque occasus, id est septimus locus delabatur in sextum, ortusque, id est primus, atque ascendens locus in duodecimum, quae loca admodum perhibentur nocua, octauus uero in septimum, atque inde quod signum percusserat ab octauo, rursus ac uehementius qui dem percutiat à septimo, qui locus cardinalis est, necesse est partem aliquam corporis, aut animae labefactari, plagamque aliquam accipere, aut ex abscessione, aut fractione, aut imbecillitate, aut abscessu fistulis ue, aut delirio, fatuitate, insaniaue. Neque enim harum quinque stellarum commixtio altercatioque sine corporis, animique detrimento, labefactationeque potest contingere, praesertim hi locis tantopere noxijs, cum neque Iupiter, neque Venus aut uim externam prohibeant, aut humorum improbitatem tan tam irradiatione sua temperent. De Tabe, siue Phthisi. Cap. XII. Abis, quam Graeci φθίσιν nominant, tres à Celso species traduntur. Vna, cum corpus ipsum non alitur, atque quotidie decedit ab eo aliquid, proptereaque summa etiam macies oritur quae, nisi diligenter occurratur, statim interficit. Ea oriri con sueuit, ubi quis aut auiditate nimia plus quàm debet, assumit, qua è re quod superat corrumpitur, aut minus quàm debet, quae res corpus ipsum infirmat, ac propterea qui eo uitio laborat, facile è uita tollitur. Altera species non nisi malus quidam corporis habitus est, cum aut quae alere corpus debent, ea corrumpuntur, propter uitium longiore è morbo contractum, quo fit, ut refici corpus ipsum nequeat, aut & propter malam curationem, medicamentaque male tentata peßime affectum est, aut cum neque usitatos, neque utiles cibos quis assumpsit, similem ue aliquid, ut ipse Celsus ait, incidit, quinetiam aut exasperari cutis aßiduis pustulis, aut intumescere partes quaedam corporis consuerunt. Haecque καχεξία uocata est.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
