# De rebus coelestibus 323

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/323
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/323

Tertia longeque periculosißima, quae suo nomine phthisis est, à capite oritur, indeque in pulmonem distillans, illumque exhulcerans febriculam excitat, eamque leuem, ac lentam: cui & tußis frequenter adiungitur, & excreatio, quae cruentum aliquid habeat, quod in ignem iniectum male oleat, idque phthisis ipsius signum esse uolunt. Omnino autem tabes pauxillatim quidem membrorum, corporisque totius humectationem absumit, qua è re φodθiσις à Graecis ob huiusmodi consumptionem nominata est. In decimo itaque ab horoscopo loco, id est in ipso mundi culmine constitutus Saturnus diurnis in genituris, si Mercurium secum copulatum habuerit, ipseque deficientis Lunae cornu extre mo inhaeserit: ab opposito uero, quadrangulo ue loco Martem sibi repugnantem uiderit, nimirum phthisicos faciet, qui hac sub configuratione na scentur. Quod si Luna ab eo recedens, ad Martis coniunctionem festinauerit, aut lunaticos reddet, aut languidos. Etenim Saturnus decimo in loco pro pter culminis maiestatem, diurnaeque autoritatem conditionis efficitur excitandis nocuis humoribus longe ualentißimus, praesertimque Lunae con iunctus, eidemque imminutae. Luna enim corniculata imminuto est lumine: qua è re nocua Saturni uis mirifice augetur, indeque distillationes & quidem continuatae, propter Saturni naturam, atque è summo, hoc est ab ipso capite excitantur. Humorum autem ipsorum tum distillationem, tum exitiosam uim, quaeque nigrae bilis multum habeat, Mercurius & excitat, & exacuit, conuersus & ipse in maleficam Saturni naturam. At parte alia Mars calorem excitat, sanguinemque incendit, radijque eius Saturninis Mercurialibusque immixti id praestant, ut è commixtione ipsa, ea manet humorum fer mentatio, quae tandem ac suo tempore & exedat propter Martem, & pedetentim ac continuate defluat propter Saturni lentitudinem, & penetret propter Mercurium, ac distillet, quippe qui nequeat quiescere, Lunaque ipsa suppeditatione sua humorem aßiduum subministret. Non temere igitur tabes, id est corruptio uitalis roboris, consumptioque hinc sequitur: cum tot si mul ad malum conueniant, corruptio sanguinis, uenarum arefactio, uitiatio ar teriarum pulmonumque exhulceratio. Ipsum autem nomen, morbi ipsius propri etatem indicat, quod sensim uidelicet, continuateque absumat: cuius exemplum est tum nix, tum cera Soli obiecta, utraque nanque paulatim deliquescendo ab sumitur. Poëtae quoque tabescere amantes dicunt, quod assiduo dolore, ac cura ob amatoriam conficiantur cupiditatem.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
