# De rebus coelestibus 326-2

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/326-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/326-2

Cap. XV. Am uero foetus ipse in lucem ubique non prodit, sed aliquant do in utero extinctus inde medici opera frustillatim extrahi tur, quae trucidatio, aut mors quàm partitudo potius dicen adida est. Euenire autem hoc consueuit, quoties Luna in horosco pantis coeli parte posita, atque à maleficis circundata, hinc Saturnum suc cedentem horoscopo ex anaphora, secundoque è loco, Solem autem quocunque intuentem aspectu, illinc Martem in duodecimo collocatum habuerit, quod signum paulò antè horoscopum ipsum obtinuerat, locum inde duo decimum obtineat suapte natura perniciosum. In hac enim configuratione Luna foetus ipsius domina, quaeque partum eo è loco maturare uideatur, circumuenta ab exitiosis, ac paricidalibus stellis, quarum altera ortum ipsum ante Lunae ad illum aduentum infecerat, altera post Lunae discessum ab ortu, statim subeat eundem illum infectura, praestare quod promittit non potest: cum Sol etiam ipse uitae dator à Saturamprobe laceßitus, Lunae auxilium nullum afferat, contrà uero maleficae stelle uires sibi ipsae sexangulo è loco adiungant, & ab illo maleficentiam mutuentur.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
