# De rebus coelestibus 326

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/326
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/326

Surnus quoque & Mars in griente, atque ascenden te coeli parte, hoc est in horoscopo simul copulati, in signo uidelicet foemini no, aut in ipso forte coeli culmine partiliter exultantes in signo item foemineo, si Venerem Mercuriumque foemineum quoque signum pariter calcantes uiderint, genitalia minantur se excisuros, natosque ipsos euiraturos, omnino tamen cinaedos facient. Quod si genitura mulieris fuerit, pudicitia eius in propatulo habebitur, quippe quae publice prostabit. In hac coeli, figugaeque constitutione Mars & Saturnus cogitantibus inter se de maris, ac foeminae natura Mercurio, ac Venere è primis se coeli cardinibus contrari os illis exhibent. quocirca cum foemineis in signis collocati pariter unt, si qui tunc foetus in lucem uenit, mas fuerit, Saturni, Martisque exitiosa uis exe ctis genitalibus effoeminabunt illum, sexumque uirilem contaminabunt: sin mulier fuerit, pudicitiam, quae potissima multerum laus est, peruulgatam prosternent. Superiore autem in constitutione Saturnus, Lunaque uidentur perniciosos, atque abditos potius humores suscitare, ob quorum nocentem uim chirurgi opera adhibenda sit. Sol ac Luna uitae, & generationis prae fides, foemineo in signo simul copulati, Mercurius quoque & ipse in signo foemineo, atque in horoscopo constitutus, natum ipsum exagitabunt adeò, eiusque perturbabunt animum, ut ipsemet natus sponte, suis etiam manibus uirile membrum amputaturus sit, aut causam castrationi daturus. Etenim Mercurius in horoscopo constitutus nati animum ad hoc ipsum inuitabit: cum parte alia Sol ac Luna simul coeuntes, quorum coitus rebus inferiori bus tam infensus est, atque exitiosus, meditentur foemineo è signo, qua uia ui rilis illa nati informatio sexus proprij ruinam factura sit aliquam. De difficultate partus.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
