Latin
Cap. XIX
Pontano, De rebus coelestibus 33
Unproofread scanNot analysed yet
lu re igitur ut partes quaedam partibus ob germanam aequalitatem consentis re, inuicemque familiariter iungi existimantur: sic ex ipsis signis alia praecipere, contra alia obedire iudicantur. Quid enim magis secundum naturam, quàm ut quae potiora sunt, minus praestantibus praeferantur atque praesideant? Haec quoque consideratio ad intellegenda stellarum decreta plurimum adiumenti disciplinae huius studiosis affert. Nec uero explanandis his recusabimus quae Porphyrius de praecipientibus atque obedientibus signis &sentit &tradit, statim subiungere. Obediunt, inquit, signis signa, Librae quidem Arieti, quod Aries diem augeat, ipsa uero minuat: pisces Tauro, quod Taurus plurium est ascensionum, Pisces pauciorum: eodem modo Aquarius Geminis, Capricornus Cancro, Sagittarius Leoni, Scorpius Virgini. Haec Porphyrius. Ex his igitur satis liquet Solstitij aestiui signum imperare signo sibi opposito, itemque uerni aequinoctij signum imperare Librae, ob dierum lucisque magnitudinem atque incrementum: atque ob hanc ipsam rationem signa quae ascendunt ab Ariete ad Cancrum, imperare signis à Capricorno ad Arie tem proficiscentibus: item signa quae à Cancro declinant in Libram, imperare signis à Libra in Capricornum declinantibus. Atque haec quidem praecipis endi, obediendique regula &ratio ab antiquis hunc in modum traditur. De antiscijs &gradibus sibi respondentibus, &signis se uidentibus.