# De rebus coelestibus 332

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/332
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/332

In hac autem configuratione non Mars solum ac Luna sese impugnant è regione, uerumetiam Saturnus ac Venus, quo fit, ut quadrangulariter constituti coelum ipsum ho stiliter infestent. Quod si contigerit quadrangulationem hanc in cardinibus fieri, infestatio ipsa erit tanto potentior, cum praesertim ratione hac Mercu rius cistellae iungatur, quam contigerit culminare. Itaque tam atroci ab infestatione Veneris genitalis uis aut sterilescet uitiato semine, aut ui ab aliqua grauiore natus euirabitur, aut propter Mercurium, nec uirilis odinino nec muliebris futurus est, uerum mixti, aut potius neutrius sexus. Venus item cum Sole, Saturno ac Mercurio occiduo in cardine posita, hostis caque hac ui conflictata, foetum euirabit, aut sterilem reddet. Eodem quoque malo afficiet, si Sole ac Saturno occasum tenentibus, ipsa cum Mercurio simul sexto in loco, id est in occasus ipsius descensione, aut in descensione horoscopi, duodecimoque in loco inuenietur. Quibus si copulatus Mars fuerit, aut aliqua eis irradiatione conciliabitur, foetum duplici sexu foedare molietur: hac enim in constitutione angulus is coeli occidui à Sole, Saturnoque uexatus, orientis etiam coeli angulum hostili radiatione lacessit, Venere ac Mercurio languentibus, siue in sexto ab horoscopo loco, siue in duodecimo, qui tamen etiam ab ipso occasu sextus est, itemque à Sole, Saturnoque illic praesidentibus. Quod si locorum horum improbitati Martis quoque improbitas aut per consessionem, aut per aspectum accesserit, Mercurio ac Venere ibidem deiectis, utriusque ui res ad informandum sexum impediet, reddetque imperfectas, ut (quod Poëtae dicunt) neutrumque & utrunque quod nascetur uideri possit. De Venere igitur male constituta potissimum tum sterilitas, tum duplicitas, sexusque imper fectio, aut euiratio decernitur: cuius quidem stella multarum est, occultarumque effectionum ac uirium, quaque etiam definiri uix queant. De Foetidis. Cap. XVIII. Am quamuis ab hac ipsa manet elegantia, mundities, unguentatio, ac nitor, nihilominus indigna eius constitutio natum foeitidum, maleque olentem reddet, cuius aut in naribus, aut in haalis hircus cubet, ut Horatius increpat, aut sudor mephitim (ut Poëtice loquamur) exhalet. Siquidem ea in lucem ueniente aliquo, in Capricorno, quod Saturni domicilium est, constituta, atque ab ipso Saturno opposita è regione infecta, nati illius humores & inficientur ob cruditatem, & corrumpentur adeò ut male prorsus, ob inconcoctionem eorum, grauiterque oliturus sit, Saturno praesertim impugnante, à quo male concocti humores, ijdemque terreni, maleque resolubiles extetantur.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
