# De rebus coelestibus 333.1-4

Pontano, De rebus coelestibus, 333.1 to 333.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/333.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/333.1

Quid quod & Ve nus odoribus praesidet, & Capricornus non frustra nomen id est consecutus? Etenim caper olidum est animal. Itaque Venus odorum artifex & à signo, & à signi ipsius domino corrupta foeteat necesse est, quando odores ipsi corruptis, ac foetentibus rebus immixti foetorem ipsum augent. Quinetiam eadem haec configuratio mulierum odium prouocat, coitusque infames decernit. De Caluitio. Cap. XIX. Iusdem etiam Veneris stella partiliter suoque in domicilio cul aminans, caluitium portendit, Luna quoque aliquo in cardine po sita, dum per eas incedat signi partes, quae glabrae ac leues sunt in animali, aut Sagittarium perambulet, nocentes uero stellae per signa ferantur seu tropica, seu solida, dum tamen uitij, ualetudinisque locus in ipsis illis reperiatur signis, caluitium quoque minatur. Cur autem haec eueniant, ratio quaerenda est, quae naturae ipsi consentiat. Neque spadones, quique eu nuchi dicuntur, neque pueros caluescere, quod neutri coeant, putat Aristote les, eaque re abundare cerebro. Etenim in coëundo per spinam, lumbosque liquorem illum è cerebro defluere, cerebrumque ipsum ratione hac eliquescere manifestum est: quoque usus rerum Veneris frequentior fuerit, eo illud magis ac magis imminuitur. Bubus quoque certum est post malleo subtritos testes, cor nua uehementius crescere, ob eandem hanc causam, quod scilicet in illorum incre mentum transeat quod demptum est Veneri. Venus igitur tum sua in domo posita, ubi dominatur, nam à domo est dominor, tum in coeli culmine, qua è re uires ingeminantur eius, natum ipsum in libidinem procliuiorem faciet, eaque ex intemperantia, nimiaque appetitione ad usum Veneris ita illum conpellet, ut refrigescente magis ac magis cerebro, quod suapte quidem natura frigidissimum est, ob resolutionem caloris, humidique in coitu, desit capillo alimentum, quo deficiente decidat oportet non secus atque ex arboribus fron des, ubi humidus ille, ac pinguis humor, qui à calore foueri solitus est, deficit. Verum de caluitio, causisque eius explicatius supra diximus.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
