Latin
333.5 to 333.6
Pontano, De rebus coelestibus 333.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Luna quoque partium signi glabrarum, quae uidelicet absque pilis sunt, naturam secuta, Marsque ac Saturnus tropicis in signis positi, in quibus ipsorum augetur improbitas, aut in solidis, à quibus utriusque firmius stabiliuntur uires: quippe quae robur adiungunt ac firmitudinem, cum praesertim uitij ualetudinisque ibidem inuenia tur locus, ubi malefica insidet, locumque ipsum infestat, uidentur uitium illud portendere, quod tum à leuitate, ac glabritudine signi partium, per quas Luna defertur, atque à maleficis locum ipsum inficientibus excitatur, tum à loco uitij. Siquidem partes ipsae depilatae atque extersae capillorum uitium inducent, quod uitium fit in capite, dictumque est caluitium, datumque deformitati. Quod uero ad Sagittarii pertinet, ubi Mars ac Saturnus in Capricorno constituti fuerint, quod signum alterius domus est, alterius altitudo, Lunarique opponi tur domicilio, cum Luna ipsa in Sagittario constituta cardinen tenuerit aliquem, necesse est Martem ac Saturnum in anaphora, hoc est in successione Lunae ipsius inueniri, si horoscopantem, aut culminantem cardinem Luna teneat: sin occiduum aut imum Luna tenuerit, oportet illos in epicataphora, decessioneque Lu nae constitui.