# De rebus coelestibus 336.1-4

Pontano, De rebus coelestibus, 336.1 to 336.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/336.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/336.1

Hominum quidem ipsorum opera coquuntur in fornacibus saxa, quae post aspersionem aquae uertuntur, in puluere, quae calx dicitur, cui post arena adijcitur, è qui bus unà mixtis, eliquatisque multa aqua construuntur parietes, quibus nihil est firmius, magisque diuturnum. Contritis item salignis carbonibus, atque in puluerem uersis, ac factitio nitro addito, sal nitrum id hodie appellant, rur sus ijs unà bene contritis, conficitur tandem puluis ille, quo tormentis aeneis incluso, post igne immisso nihil est uiolentius, quippe cum lapideis, aut ferreig pilis è tormentis ipsis, hoc succenso puluere emissis, moenia quamuis affabrefacta diruuntur, ac prostrata solo ingenti ruina subuertuntur. Quis ante hoc uisum reque ipsa comprobatum, credidisset posse fieri? Nihil tamen ho mines terribilius hactenus sunt commenti. Quam multa miscentur à medicis, quorum ante mixturam ipsam uis ea neutique existit, quae post manifesto apparet, siue sanandis morbis, siue egerendis humoribus, siue purgandis, aut glutinandis uulneribus, atque abscessibus. Hoc idem igitur ubi usuuenerit in nostris, & è quibus ipsi constamus corporibus, stellis id comminiscentibus atque molientibus, mirari cur quis debeat, cum ab illis, ac per illas existant haec omnia? Quid admirabilius quàm rerum futurarum inter mortales praedictio? uaticinatae sunt tamen Sibyllae, quae multis etiam post seculis euenere: eius modique tum mulieres, tum uiri saepius reperti sunt, & singulis penè seculis reperiuntur. Non arte, non institutione haec comparantur, uerum à coelo ea uis existit per stellas ipsas, humorumque commixtiones, quas illae suis irradia tionibus moderantur: eas tamen temperationes quis penitissime ex totoque deprehendat? cum ne in herbis quidem nisi usu ipso, effectioneque deprehendi omnino queant, quarum succis uires eae insunt, quas usus quidem ipse ante compertam rationem homini monstrauerit, effectusque ipsi manifestas fece rint. Quocirca circumuentio haec Saturni, de qua dictum est, cuiusmodi sit, usu, effectioneque comprobatum magis est, quàm ut ratione prorsus assequi ualeamus, ipsoque ex humorum aut intemperamento, aut habitu, hoc est aut ex humidi subductione nimia, aut potius ex incremento, aut quod à Sole uehe mentius Saturnus concalescat, propter coniunctionem paulò ante praeteri tam, quaeue breui post futura sit, aut è contrario, quod de Lunae copulatione magis ac magis refrigeat, quae quidem paulò ante praeterierit, aut statim est secutura.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
