Latin
336.5 to 336.6
Pontano, De rebus coelestibus 336.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Si enim Saturnus in medijs fuerit Arietis partibus constitutus, Luna autem in primis, Sol uero in ultimis, necesse est Lunam ipsam statim ad Saturni copulationem, ad Solis inde coitum confistim proficisci, ipsum ta men Solem paucis antè diebus Saturno copulatum extitisse. Sin mutatis Sol &Luna partibus, ipse in Arietis primis, illa in ultimis collocata fuerit, ut cum Sole prius, posterius uero cum Saturno Luna colerit, necessum est, cum quo Sol ipse coiturus inde non multos est ad dies. Illud itaque ipso ex usu, obseruationeque affirmare tantum possumis Saturnum hac è configuratione affecturum nati corpus intemperatione non modica, quando circum uentionis suae tempore, neutro à luminari conspicitur, atque ob coniunctiones ipsas, alteram quidem paulò antè praeteritam, alteram uero non mul tò pòst futuram, cum habitum induat, uti ex hac ipsa affectione, atque intem perantia, canities, de qua quaerimus, sit ante diem obuentura, cumque illa simul alia fortasse mala.