Latin
IOVIANI PONTANI
Pontano, De rebus coelestibus 345-2
Unproofread scanNot analysed yet
IOVIANI PONTANI PAVLVM CORTESIVM de rebus coelestibus liber duodecimus. PROOEMIVM. OANNES Picus, uir summa nobilitate, maximo etiam ingenio, Paule Cortesi, dum &nobilitati plurimum &ingenio suo non iniuria tribuit, in Astro logiam acriter est inuectus. Verum enim qui uiuentem illum ego laudandis extollendisque ingenij eius uiribus honestauerim, insecter ne increpando mortuum? Absit ab ingenio institutisque meis, &ab summa beneuolentia in illum, dum uixit, mea. Quin magis magisque indies &laudabo morum eius suauitatem, &admirabor ingenium. Nec minus etiam honesto ob id afficiar desiderio industriae eius indagationisque temperandae. Quid enim indignius, quàm ea uia, ijsque gradientem uestigijs, contra disciplinarum asser tores inter se dissentientes acrius disserendo, id demum conari, ut ob dissens siones autorum, ostenderet quasi clanculum disciplinas eas esse nullas, illarumque cognitionem prorsus inanem? Priscianus grammaticae artis professor, &doctor egregius, ueteres aduersum Grammaticos multa quidem &sensit acutè &contra eos disseruit. Tantum uero abfuit ab euertendae Grammaticae consilio, ut firmioribus iaciendis fundamentis illam magis magisque stabilierit.