# De rebus coelestibus 345-3

Pontano, De rebus coelestibus, IOVIANI PONTANI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/345-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/345-3

Itaque satis quidem fuerit, mortem significari ex humido superfluente, & nimio. Habuit olim Assyria fortes ac bellicosos homines. At nunc Soltanorum ex edicto neque Syris, neque Assyrijs militiam sequi licet, quippe cum militare ijs in regnis seruitijs tantum, ac precio emptis militibus sit permissam. Igitur Alexandriae si nascatur nunc quispiam, quem stellae innuant militem fore, tribunumue militarem, num coelum mentietur? minime hoc quidem. uerum quod coelum innuit atque annunciat, regia lex, quaeque uiuens dicitur, mortis etiam proposita prohibet poena. Adeò in rerum natura ua riant non inferiora haec solum inter se, uerum haec ipsa inferiora, dum ea supe rioribus male consentiunt, existuntque etiam ualentiora. Apud eas gentes quibus nullus est omnino lanae usus aut lini, quae uis potest esse astrorum ad decernendum lanificium, aut pannorum texturam? Vanus erit igitur illis in regionibus eiusmodi coeli innutus, quemadmodum erit in Sarmatia & uanus & nullus in significanda in alicuius genitura exserico, aut sparto textura, quotiesque etiam natura haec inferior uires minime socias suggesserit supe riori. Fucre Aegyptij disciplinarum penè omnium inuentores quondam & ma gistri postea uero quàm Mahometes ea, quam nunc Aegyptij sequuntur, religione eos imbuit, ab omnium prorsus abhorruere disciplinarum studijs, bo narumque literarum cognitione. Videlicet quòd constitutiones illae, stellarumque significationes utique euanuerint. Quinsedem quoque suo quoque tem pore & portendunt, & significant. Verum mutata sunt, ut quotidie mutantur, hominum instituta, mores, leges, uiuendi quoque artes ac rationes, quae quidem mutationes & ipsae quoque à stellis fortasse originem ducunt, quarum tamen obseruationum in longissimis aetatibus quis est qui non obliuiscatur? Nulli sunt apud fortunatas insulas rhetores, aut iurisconsulti, scilicet quòd nullae ijs in insulis sint respublicae, literae nullae, leges item quae scripto anciant nullae, neque alijs quàm naturae ipsius institutis uiuant insularum earum incolae. Nec tamen Mercurius qui elocutioni praeest, nec Iupiter qui aequitati & iuri, nec Mars qui lites excitat alitque, eas insulas, eosque homines è coelo non ut Hispaniam, ut Africam, ut eiusdem climatis inhabitatores radijs suis intuetur, atque afficit. Atqui è fortunatis insulis quae pelago nunc demersa iacet Atlanta, unde Atlanticum mare, rerum quondam fuit in occasu potita. Et uero si nulli sint hominum coetus, nullae res publicae, legeque sociati conuentus, coelum quo modo decernet seditiosum, aut legum contemptorem 346 IOV. PON. DE REB. COEL. LIB. XII.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
