# De rebus coelestibus 346-2

Pontano, De rebus coelestibus, IOVIANI PONTANI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/346-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/346-2

ciuem? qua etiam uia poeuam seditioso statuet, aut patriae proditori? Atque ubi patriae legibus cautum M, poena constituta, sororem ijsdem ortam parentibus fratri nullo pacto iungi (etsi olim apud Persas licebat inter filium ac matrem nuptias statui) coelum ne decernet eiusmodi matrimonia? minime profecto. uerum eo ab coeli ac syderum statu innui potius nefarium dicemus concubitum. Scimus in Campania, agreque Neapolitano hyeme quidem tonitrua & multa & horrenda fieri, an in Gallia aut Germania praedicet Astrologus hyemem fore tonitruosam? cum alibi quàm in Campania uix Deme tonitrus hi contingant. Neque igitur ubique incessendus est Mathe maticus, cum praedictiones euentorum eiusmodi minime succedent, & ipse ijs debet à praedictionibus continere, cum primisque leges, mores, artes, studia, uitae genus, quaestusque hominum regionis cuiusque considerare. Omnino uero & in re quaque à praedicendis abstinebit particularibus, & in quocunque euentorum genere. quod cum fecerit & uindicabit se ab insectantium detractionibus, & disciplinam stellarum in autoritate, precioque conserua bit suo. Volui te Paule Cortesi his, & fortasse quàm opus est pluribus affa ri, antequam ea quae dicenda restant, aggredior. Nanque accusare te persaepe haud iniuria quidem audio Mathematicos, uel de illorum potius ignorantia conqueri. Nihilo te tamen minus disciplinarum omnium non amatorem solum, uerum etiam admiratorem satis esse scio & compertum maxime habeo. Idque eo feci consilio, quo tutemet intelligas, etiam me uel suasore, uel admonitore quid iure accusare, quid etiam laudare in hac disciplina, eiusque professoribus, & possis & debeas, omni non modo liuoris suspicione uacuus, uerum etiam maledicentiae. Scias igitur & à motu stellarum & coeli excitari elementa, ab elem tutis uero tum uegetantem, tum etiam sentientem uim foueri, agi, diuersis modis affici, etiam mutari, uerti, rationem autem in ijs uersari quae subiecta partim nobis ipsis sunt, partim nos illis: in ijsque quae subiecta quidem sunt nobis, posse nos illis adhibita ratione aut ubique praescribere, aut plerunque: at quibus ipsi subijcimur, partim aduersum ire nullo modo nos posse, ut senectuti, ne suo adueniat tempore, nisi forte inferre nobis manum uoluerimus, natura inuita, partim eorum mode rari impetum, atque ex parte minuere, aut si non penitus auertere, lenire sal tem furorem, ut in fame, in tempestatibus, in aduersis casibus, in corporis denique perniciosis affectibus. Non pauca quoque ab his ipsis minime dissidentia libellum hunc legens animaduertes, quae confirmare animum tuum, ad ea quae dicta sunt & iure poterunt, & ipse minime abnues, homo ijs praesertim moribus praeditus, tantaque cognitione, ac plurimo rerum usu. Libri duodecimi de rebus coelestibus finis. IOANV, IOVIANIEONTANI

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
