# De rebus coelestibus 346

Pontano, De rebus coelestibus, IOVIANI PONTANI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/346
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/346

Nuper Laurentius Vallensis multa aduersus Priscianum, non pauca aduersus Ciceronem cum disseruisset, Jam contra Aristotelem pleno quidem locutus est ore, nec minore quidem uehementia in quibusdam aduersus Theologos nostros locis, ita quidem modum retinuit, eamque adhibuit temperationem, ut disciplinas ipsas & suspiceret, & magnificare illas quoad posset contende ret. Aristoteles & ipse, qui physicis ante se de rebus scripserant, eorum in locis plurimis opiniones perquam strenue quidem & coarguit, & labefacta uit, ut qui tamen naturae ipsius patrocinium suscepisse uideatur, disciplinamque eam gnaretur perficere. Boëthus Seuerinus, Latinae Philosophiae magister, facileque eiusdem princeps, ni saeuitia temporum, dominorumque peruer si mores eius obstitissent inceptis, erat quae Aristotelem inter Platonemque uertuntur controuersiae, modestiae suae temperamento adhibito eas compositurus. An, quod penè uidemus quotidie, in natura ipsa rerum quia contin gunt permulta uaria, diuersa, non raro etiam contraria, ob hanc ipsam incon stantiam contrariasque effectiones, illam ipsam naturam nullam esse dicemus, nullumque eius siue consilium, siue propositum? nullam denique indagationis eius atque cognitionis habendam esse rationem? Accusatur quotidie Deus optimus maximus, quaedam quòd contempserit, alia quòd parum curauerit, aut omnino etiam neglexerit, plurima quòd tanquam ignauus paterfamiliâs aut insolens nimium, ne uidere quidem ipse illa uoluerit, aut superbe fuerit dedignatus. Qui Deum tamen esse neget, est nemo. Dixeritque fortasse quis piam, minime illum curare mortalia, quae tamen dum dicit, illum quoque ipsum esse, etiam non curantem mortalia uel nolens dicit. Nam & si casu flui tant omnia, illud tamen necesse est dicat, quando fluitatio haec nunquam desinat, uim profecto esse aliquam, quae fluitationem hanc nunquam destituat, nunquam effluere uniuersam, aut euanescere ex toto aliquando patiatur. Quinetiam quò plura in rebus ipsis uaria contingunt ac diuersa, eò naturam ipsam rerum consistere, Deumque rebus ipsis praeesse, haec ipsa manife stius declarant. Nam quae tum uaria eueniunt, tum contraria, eorum ratio aliquid esse declarat, cuius causa illa ipsa eueniunt. Nam & natura ipsa ut artifex etiam solertissima existit contrariarum rerum & autor, & moderatrix. Sed progrediamur etiam aliquanto longius. Rerum cognitionem naturalium doctissimi pariter ac probatißimi uiri scientiam esse arbitrati sunt. Atqui disciplina in alia ferè nulla opiniones extitere tam diuersae de ipsis siue principijs siue causis. An haec ipsa indagantium Philosophorum tanta inter ipsos dissensio id fortasse effecit, ne ulla omnino naturalium esset rerum siue cognitio, siue disciplina? Quin eo ipso plures multo & incensi olim fuere, & passim nunc ad perscrutanda naturae abdita incenduntur. Nec idcirco physica ipsa cognitio coniecturalis est habita. At coniecturalis maxi ma est è parte medicina, signa enim sequitur, & quae prognostica dicuntur: coniecturalis est item Astrologia. Nullus igitur erit medicinae usus, nulla eius cognitio, quò dea ipsa uel aepissime ad sanente non perducat, uel quòd medici tum prisci maxime, tum etiam recentes sint in longè plurimis ac maximis rebus alius ab alio dissentientes?

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
