# De rebus coelestibus 349.1-4

Pontano, De rebus coelestibus, 349.1 to 349.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/349.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/349.1

Inspectat aegroti urinam medictis, aliaque excrementa, ac nonnunquam etiam uersat ea, pertentat digitis arteriam, ac percussa uena explorat sanguinem, denique commotiones illius singulas, ora, oculos, linguam, labra, etiam ungues, & tamen non raro fallitur, nouam ob aliquam, ac repentinam humorum com motiunculam. Habet agricola certos ac suos serendi dies, seritque suo tempo re, soloque bene subacto & culto, certasque colendi operas, certis etiam temporibus satis ipsis impartit, promittunt demum omnia felicem prouentum, quem aut repente exorta uredo, aut dißipata è coelo grando, aut maior ali qua siccitas, pluuiam ue intemperantior è uestigio aliquando intercipit, & quod uisum etiam non semel à me est, locustarum, ac bruchorum repentinus incursus. Saepenumero itaque luditur & agricola, quamuis operosus et diligens, non est tamen agricolam qui insectetur maledictis, quin miserantur hominis potius labores, indolentque solertiam frustra eius esse habitam. Nulla ars, nulla scientia tam est quàm Astronomia certa, quod eclipsium praedictiones tam multos etiam ante annos, stellarumque coniunctiones inter se longè prius dinumeratae declarant. Quae tamen ipsis ex eclipsibus, coniunctionibusque indicantur, apparentque futura, falsum Mathematicum persae pe habent, propter commixtionum neque probè omnino perspectam naturam, neque planè cognitam defectus copulationisque eius efficaciam, quodque etiam fermentatio ipsa aliam atque aliam ob causam, aliterque quàm consueuit affecta uariat. Quod ubi accidit, decreto etiam publico Mathematici pelluntur ex urbibus. Nec tamen nos ij sumus, qui in summa etiam uersari ignoratione Mathematicos ac deceptione negemus, tum propter agitationes continuas stellarum omnium, coelique ipsius, quae res incertitudinem suapte natura & gignit & auget, tum quia ex praedictione futurorum uera, tanta existit post laus & hominum admiratio, ut huius studium, intemperantiorque cupiditas praecipi tes plerunque Mathematicos ad praedicendum agat, trahatque ad significationes singulatim enunciandas. interdum quoque lucri cupiditas, aut assentandi gra tia, cum praedicere etiam uniuersim sit uel cum primis difficile.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
