# De rebus coelestibus 35.5-6

Pontano, De rebus coelestibus, 35.5 to 35.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/35.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/35.5

Nam etsi Ge mini ac Leo tantundem à toto Cancri signo distant, non tamen aequaliter à solstitij puncto absunt: ultimus enim gradus Geminorum punctum ipsum solstitij contingit, à quo tamen ad primam Leonis partem uigintinouem Cancri gradus interiecti sunt. Sin à primo Geminorum gradu ad primum Leonis protenta linea triangulum super punctum solstitiale statueris, erit quidem utrunque latus aequale, & dies aequales, quoniam primi ipsi gradus à puncto aequaliter absunt, caeterae tamen partes omnes inaequali distant spatio. Quo fit, ut dies quoque inaequales sint, adeò ut praeter hos ipsos duos dies, ac primus utriusque signi gradus neque interuallis à puncto solstitiali, neque temporum aequalitate conuenientiam inter se ullam Gemini ac Leo habeant. Quocirca ea quae de Antiscijs antè sunt prodita, magis probanda uidentur, & signa ea magis quàm haec uidere se inuicem iudicanda, sibique mu tuis fauoribus suffragari, ob partium aequalem à solstitio intercapedinem, tametsi ascensionibus differunt. Ipsa autem partium aequalitas existit, ut dixi, ex comparandis ultimis partibus alterius signi cum primis alterius.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
