# De rebus coelestibus 350-2

Pontano, De rebus coelestibus, AD ANTONIVM GEVARAM COMITEM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/350-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/350-2

Affectus uero, per quos ad intemperantiam delabitur moresque impuriores: neque enim raro mens ipsa ob imbecillitatem depraua tionemue, nec intelligit quae rationis sunt, & ab illa quadam quasi obtorpescen tia sensuumue imbecillo habitu aberrat distrahiturque de uia, unde delirare ductum est, & hi quidem homines desipientes habentur ac deliri. Alij uero ra tione ita abiecere, ab illiusque deflexere curriculo, ut non modò errent de uia, uerque ab omni prorsus hominis officio alieni rationique aduersantes, ab eaque extorres facti, insania agitentur ac furore, quos diuersis quidem appellaue re nominibus fanaticos, procerritos, laruatos, daemoniacos, lymphatos, fu renteis, furiosos, uno tamen omnes nomine insanos. Insaniam tamen hac in parte intelligi uolumus non eam quidem, quae à medicis phrenesis est appellata, quaeque ab illis in lecto curatur, sed quae aut incurabilis ipsa est, aut non nisi post multos sanatur annos, habitaque est interim ostentui. De quibus sin gulis, & quibus manent à configurationibus, & quo etiam inter se differant, haec tradenda esse duximus, à coeli syderumque cognitione, diurnaque ab obseruatione profecta. De insania ex morbo comitiali.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
